Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/238

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Eislebij quo & in finitimis locis cùm urunt lapides fissiles bituminis non expertes, ex quibus æs conflatur, non utuntur strue lignorum, sed fascibus uirgultorum: quondam id genus lapides ex puteis extractos mox super fasces uirgultorum substratos inijciebant, eis accensis urebant. Nunc eosdem primò in unum aceruum conuehunt: deinde ad quoddam tempus ita iacent , ut aer & imber eos aliquo modo molles efficiant: tum prope aceruum sternunt fasces uirgultorum: at in ipsos inuehunt proximos lapides: postea rursus in uacuo loco, à quo primi lapides ablati sunt, fasces uirgultorum ponunt: & lapides primis proxime adiunctos eis inijciunt: quod faciunt us ad eum finem dum lapides omnes fuerint in fasces uirgultorum coniecti, fiat tuniulus: postremò incendunt fasces uirgultorum: uerùm non ea parte, qua flat uentus sed opposita, ne ignis ui uenti concitatus antè consumat fasces uirgultorum quàm lapides urantur & molles fiant: quo sane modo lapides etiam fascibus uicini ignem concipiunt, eum communicant cum proximis: at hi iterum cum finitimis: ardet sic pyra sæpenumero dies triginta pluresue continuos. Lapis autem iste ærosus fissilis copiosius, ut aliàs dixi, exudat illud, cui natura est similis amianto.

Aceruus lapidum ærosorum A. Pyra accensa B.
Lapides inuehens in fasces uirgultorum C.