Alij utuntur cribro, cui uas æneum est, utrinque habens ansam æneam quadrangulam: per quas ansas pertica penetrat: cuius alterum caput, quod ex altera ansa eminet ad dodrantem, cùm operarius in funiculum de trabe suspensum imposuerit, perticam sæpius, & quidem uicissim, à se abstrahit, & ad seretrahit: quo motu per cribri fundum res minutæ decidunt : sed ut perticæ caput in funem facile imponi possit, ipse inferius bacillo longo duos palmos diducitur: etenim duplicatus descendit: quod utrun eius caput ad trabem sit religatum. Attamen pars funiculi post bacillum dependet longa semipedem. Quinetiam magna capsa in hac re est usitata: cuius fundum uel ex assere foraminum pleno conficitur, uel filis ferreis, ut cæterarum capsarum contexitur: ex medijs asseribus, qui ad eius latera sunt, semicirculus ferreus extat: ad quem funiculus, ex tigno uel trabe suspensus, alligatur, ut capsa trahi & in omnes partes inclinari possit: ei utrin duo sunt manubria, cisij manubrijs non dissimilia: quæ duo operarij prehendentes capsam, ultro citro tractam et retractam agitant: hac Germani, qui in Carpato monte habitant, potissimum utuntur: istis autem tribus capsis & duobus cribris minutæ res à maiusculis iccirco discernuntur, ut earum quæ transmissæ simul lauandæ sunt, æquales fiant portiones: nam fundum tam capsarum quàm cribrorum foramina habet, quæ glareas nucis auellanæ magnitudine non transmittunt : in fundo remanentes metallici siccas, si metallo non carent, sub pila subijciunt :
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/244
Appearance
Haec pagina nondum emendata est