Pagina:Agricola De re metallica.djvu/248

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


in corbem conictæ lauantur in uase aquarum ferè pleno. Cribrum plerun latum est cubitum, altum semipedem: eius fundum tantula habet foramina ut per ea glareæ eruo non maiores decidant. Filis uerò ferreis rectis et transuersis, quæ ubi se contingunt clauiculæ ferreæ complectuntur, contextum circulo ferreo, duobus bacillis transuersis item ferreis innititur: reliquam cribri partem, è tabulis in uasis figuram formatam, duo circuli ferrei cingunt : ueruntamen nonnulli id ipsum colurnis aut rnis circulis uinciunt: sed tunc tribus. Habet autem utrin ansam: quas materiam metallicam lauaturus manibus tenet: in hoc cribrum adolescens res lauandas conijcit: mulier ipsum uicissim ad dextram & sinistram uersans succutit: quo modo terras, arenas, glareas minores transmittit: maiores in eo remanent: quæ eiectæ & coaceruatæ subijciuntur pilis. Limus uerò cum arenis, sabulo, glareis aqua exantlata ex uase batillo ferreo eijcitur: & in canali, de quo paulò post dicam, lauatur.

Cribrum A. Eius ansæ B. Vas C. Fundum cribri filis ferreis contextum D.
Circulus E. Bacilla F. Circuli G. Mulier uersat cribrum H.
Adolescens ei suppeditat materiam lauandam I. Vir batillo
materiam, quam cribrum transmisit, ex uase eijcit. K.
De re metallica 1556-162.png

Sed Bohemi utuntur corbe uiminibus contexta, sesquipedem lata, semi−