Pagina:Agricola De re metallica.djvu/26

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est



in pannuleio, sub quod subit subtegmen, id pectine feritur, ut tandem ex filis tantum: uel ex filis & pilis fiat pannus. Linum uero uulsum primo pectitur hamis. mox mergitur in aquas, rursus siccatur: tum tusum stipario malleo uel confractum carminatur, deinde extenuatur in fila, postremo texitur tela. Sed artifex panni aut textor num aliquod habet instrumentum non ferreum? uel ligneum sine ferro factum? iam sarcinatori discindendus pannus uel tela: num id sine cultro uel forfice faciet? num consuet ullam uestem sine acu? ne populus quidem transmarinus pennarum contextu corporis tegumentum faciet sine ijsdem instrumentis, nec pelliones ipsis carere possunt cuiuscun generis animantium suant pelles. Et sutor indiget scalpri, quo scindat coriu: cultri, quo radat: subulæ, qua perforet, ut possit conficere calceos. Sed hæc tegumenta corporum uel texta uel suta sunt. Ædificia uero quæ idem corpus tuentur ab imbribus, uentis, frigore, calore, non extruuntur sine securi, serra, terebro. Sed quid pluribus uerbis opus est? Metallis ex usu hominum sublatis, tollitur omnis ratio & tuendæ sustentandæ ualetudinis, & tenendi cursum uitæ cultioris. Etenim homines fSdissimam et miserrimam uitam degerent inter feras, ni metalla essent, redirent ad glandes at syluestria poma & pruna: herbis & radicibus euulsis uescerentur, unguibus foderent speluncas, in quibus noctu iacerent, interdiu in syluis & campis passim more bestiarum uagarentur, quæres quia hominis ratione, prestantissima & optima naturæ dote, prorsus est indigna, adeóne quisquam erit stultus aut pertinax, ut metalla ad uictum uestitum necessaria esse, & ad uitam hominum tuendam pertinere, non concedat? Tum quia metallici plerum fodiunt montes nihil frugum ferentes, & ualles tenebris circumfusas agris uastita tem exiguam aut nullam inferunt. Postremò ubi syluæ & nemora succiduntur, ibi fruticum et arborum radicibus extirpatis frumenta serunt, qulnoui agri tam uberes breui efferunt fruges, ut damna, quæ lignis carius emendis faciunt incolæ, relarciant. At metallis, quæ ex uenis conflantur, alibi innumeræ uolueres, bestiæ edules, pisces comparari, & ad loca montosa afferri possunt. Abeo ad exempla: Bias Prienensis capta patria nihil de rebus preciosis exportauit ex urbe, ut uir qui habitus est sapiens, ab hostibus sibi periculum non metuerit, quanquam hoc de eo dici uere non possit, quod se coniecerit in fugam, non magna mihi res uidetur esse, iacturam horum etiam bonorum facere, perdita domo, prædijs, patria ipsa, qua nihil charius. Quin ego iudicarem Biantem istius generis bona contempsisse, ac pro nihilo putasse, si anteaquam patria capta esset, ea largitus esset cognatis & amicis, aut distribuisset in egentissimos homines: nam idipsum sine controuersia fecisset sua sponte, hoc, quod tantopere miratur Græcia, ui hostium coactus & fractus metu fecisse uideri potest. Socrates uero non spreuit aurum, sed docendi precium noluit sibi persolui. At Aristippus Cyrenensis si comportasset ipse at seruasset aurum , quod iussit seruos de se abijcere, potuisset emereres quæ expetuntur ad usus uitæ necessarias & propter egestatem non habuisset necesse adulari Dionysium Siciliæ tyrannum, nec unquam ex eo nominatus fuisset regius canis.