Pagina:Agricola De re metallica.djvu/264

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


sit. Postea iterum alia materia in cribrum conijcitur & succutitur. Vbi uerò multa metallorum ramenta in cribro resederint, in alueum alim propè positum eijciuntur. At quia cum limo non solum auri uel argenti ramenta, sed etiam arenæ, pyritæ, cadmiæ, galenæ, lapidum liscentium , aliorum decidunt in uas, nec eas aqua, quod graues sint, mentis metallicis separa re potest, iterum limus ille mistus lauatur, abijcitur quod inutile est. Ne autem eam arenam mox cribrum rursus transmittat , lotor ci substernit lapillos aut glareas. Quoniam uerò si cribrum non recte succusserit, sed inclinauerit ad latus, lapilli uel glareæ ex una parte amouentur, ac iterum tam metallica materia quàm inanis decidit in uas, labor frustra suscipitur, angustius etiam cribrum fecerunt metallici nostrates, quod ne inertes quidem lotores potest fallere: ad quam loturam eis nihil opus est fundo ex lapillis substratis facto: qua lauandi ratione limus cum minutulis metallorum ramentis decidit in uas: maiuscula in cribro resident: quæ inanis arena contegit: ea radio aufertur: ramenta collecta simul cum alijs excoquuntur: limus cum minutulis ramentis mistus tertio lauatur in cribro angustissimo, cuius fundum setis est contextum: id quod radio est ablatum, si uena metalli diues fuerit, in area linteis extensis contecta lauatur: si pauper, abijcitur.

Cribrum angustum A. Radius B. Cribrum angustius C. Cribrum angustissimum D.