Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/266

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

de ijs lauandi rationibus, quæ cuius metalli uenis propriæ sunt, dicere com uenit. Cùm anno M. D. XII. Georgius illustris Saxonum Dux in Misena ius omnium tumulorum è fodinis egestorum dedisset nobili & prudenti uiro Sigismundo Malthicio, patri loannis episcopi Miseni & Henrici: Is Dippoldesualdi & Aldebergi, quibus in locis fodiuntur lapilli nigri, ex quibus plumbum candidum conficitur , reiectis pilis siccis, cribris amplis, mola, inuenit machinam, quæ uenas udas pilis præferratis tunderet. Venas autem udas uocamus aquis, quæ in capsam influunt, madefactas: quo modo etiam interdum pila uda nominamus, item aquis madida: contrà pila sicca uel uenas siccas appellamus nullis aquis, dum pilis tunduntur, madefactas: sed redeamus ad nostrum propositum. Hæc machina non multum dissimilis est ei, quæ uenas siccas pilis præferratis tundit: horum tamen pilorum capita dimidio sunt maiora quàm illorum: nec capsa, quæ, ex trunco rno uel fagino confecta, in spacio, quod est inter tigna statuta locatur, è fronte patet, fed ex altero latere: ea longa est pedes tres, lata dodrantem, alta pedem & digitos sex: si caret fundo, similiter statuitur super saxum durum at planum, in terra paululum effossa positum: & qua coniunguntur undi musco ac linteolis rallis obturantur: sin habet fundum, solea ferrea, longa pedes tres, lata dodrantem, crassa palmum in ea locatur, qua patet ad ipsam ferrea lamina foraminum plena affigitur, ut inter eam & caput proximi pili spacium duorum digitorum sit: at tantundem inter laminam & tignum statutum, in cuius foramine positus est canalis paruus & longiusculus: per quem argenti uena minutim contusa cum aqua defluit in lacum : id, quod in canali remansit, hatillo ligneo eijcitur in proximum solum asseribus tectum: quod in lacu subsedit, batillo ferreo separatim in solum: pleri faciunt duos canales, ut dum operarius unum, eo, quod resedit, refertum, exinanit, interea aliud in altero resideat: ad alterum capsæ latus, quod est properotam, quæ machinam uersat, aqua per canaliculum in eam influit: qua etiam operarius uvenam contundendam inijcit in capsam, ne fragmenta, si in pila fuerint coniecta, psis sint impedimento: at hac ratione uena argenti uel auri minutim pili tunditur.

Capsa A.Latus capsæ patens B. Saxum C. Solea ferrea D.
Lamina E. Canalis F. Batillum ligneum G. Lacus H.
Batillum ferreum I. Eius quod subsedit aceruus K.
Vena contundenda L. Canaliculus M.