Pagina:Agricola De re metallica.djvu/289

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De re metallica 1556-196.png

340Dixi de uarijs arenæ, in qua auri ramenta insunt, lauandæ rationib. nunc dicam de materiæ permistæ cum lapillis nigris, ex quib. plumbum candidum conficitur, lauandæ rationib. quarum octo sunt usitatæ: at ex his duæ nuper inuentæ . Talis aunt materia metallica plerunque à uenis & fibris impetu aquarum abrepta longè late reperitur: etsi interdum uenæ dilatatæ ex eadem constant: illam materiam fossores ligonib. latis eruunt , hanc cuspidatis effodiunt : sed anatis rostro similibus excindunt lapillorum expertem : quæ non raro in id genus uenis reperiri solet. Verum in locis, qui eam continent , si abundauerint aquis, & uallestres aut molliter deuexi & concaui fuerint, ut riui in eos deduci possint, lotores æstiuis diebus primo fossam agunt longam & decliuem , ut aquæ permanantes rapidè ferantur . Deinde materiam metallicam fossa acta detectam unà cum cute, quæ alta est pedes plus minus sex, & coagmentata constat ex musco, ex radicib. herbarum , fruticum , arborum , ex terra, utrin ligonib. latis fodiunt , et in aquas, quæ manant per fossam, deijciunt . Tum arenæ & lapilli nigri, quod graues sint, in fundo fossæ resident : muscum et radices, d leues, aquæ ex fossa defluentes rapiunt . Ne uerò simul rapiant lapillos nigros infimum fossæ cespitib. & lapidib. obstruitur: at ipsi lotores, quorum pedes teguntur altis peronibus ex corio, non tamen crudo, factis, stant in fossa, & radices arborum fruticum herbarum ligneis furcis septicornibus ex ea eijciunt : at lapillos nigros ad caput fossæ repellunt . Post spacio quatuor hebdomadarum in hac re consumpserint multum operæ & laboris, isto modo tollunt lapillos nigros: arenam cum ipsis mistam identidem ex fossa batillis ferreis sublatam huc & illuc in aquis agitant us dum arena ex eis defluat & decidat in fossam, soli lapilli nigri restent: quos omnes collectos rursus in lacu−