Pagina:Agricola De re metallica.djvu/298

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De re metallica 1556-203.png

Septima lauandi ratione lotores utuntur, cùm mons eo loco, quo in se comtinet lapillos nigros, uel auri aliorumúe metallorum ramenta, riuo caret. Tunc enim lotores, in decliui, quæ ei subijcitur, parte fossas sæpius plures quàm quinquaginta agunt, uel totidem lacus faciunt, longos pedes sex, latos tres, altos dodrantem: quorum alius ab alio non ita longo interuallo distet: ita his temporibus, quibus torrens ex magnis & diuturnis imbribus ortus fertur per montem, lotorum alij in sylua materiam metallicam ligonibus latis fodiunt & in torrentem trahunt: alij torrentem in fossas uellacus deriuant: alij radices arborum, fruticum , herbarum ex fossis uel lacubus, ligneis furcis septicornibus eijciunt. Post quam uerò torrens delapsus est, lapillos nigros, uel metallorum ramenta, quæ in fossis aut lacubus impura resederunt, batillo exemptos faciunt puros.

Lacus A. Torrens B. Furca septicornis C. Batillum D.