Pagina:Agricola De re metallica.djvu/332

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


in fornace, cuius os semper patet, tam utiliter excoqui non posse, quàm in ea, cuius os ad tempus iccirco clausum est ut interea uena cum additamentis liquatis coqui possit: at postea ore aperto unà effluere in catinum, & cum plumbo ibi lifacto permisceri. Hæc autem uenarum excondarum ratio nostris & Boemis est usitata.

Tres fornaces A B C. Ad primam stat excoctor & cochle ari misturam ex catino effundit in catillos: Catinus D. Cochlear E. Catilli F. Pilum ligneum teres G. Ad alteram fornacem stat excoctor, & conto eius os aperit: Contus H. Minister scalis, ad tertiam fornacem effractam appositis, pedibus insistens cadmias decutit: Scalæ I. Spatha K. Alter contus uncinatus L. Præses fodinæ panem, in quem ligonem infixit, appensurus ad libram portat M. Alter fodinæ præses cistam, in qua res suas conclusit, aperit N.