ius in fornace & angustius est quam tertiæ: at præterea occultum & laens: quod mox excipit catnus, altior quàm solum officinæ sesquipedem, ut ad læuam inferius fieri possit catinus: in quem, postquam recrementa , quæ fornax occulto ore eructauit, conto uncinato subleuata fuerint, ex superiore catino, cùm iam ferè plenus fuerit, aperto mistura auri uel argenti cum plumbo, & pyrites lifactus, ex quo scisso conficiuntur panes, defluant: sed panes fracti rursus conijciuntur in fornacem, ut omne metallum excoqui possit. Mistura uerò in catillos ferreos effunditur: excoctor autem , præter plumbum ei cognata, utitur additamentis quæ cui uenæ conueniunt : de quibus libro septimo satis super dixi. Ista metallorum conflatura uenis, quæ facile igni liscunt, utilis est, quod breui tempore excoquantur: quæ difficulter, inutilis, quod longo: cùm enim additamenta liquata in fornace non remaneant, alteris accommodata esse non potest: hac certe ratione cadmiæ at recrementa commodissime , quod cito liscant, excoquuntur. Sed excocto rem industrium & experientem esse oportet, ac in primis prouidere, ne uenæ, cum additamentis permistæ, plus quàm fornaci conueniat, in eam infundat. Puluis autem, ex quo huius fornacis & sentis focus & catini confici solent, plerun fit ex paribus pulueris carbonum & terræ, uel eorundem & cineris partibus: uerùm cùm huius fornacis focus paratur, bacillum, quod ad superiorem us catinum pertinet, in ipsum imponitur: & quidem altius si ue− na exconda facile liscit: minus alte, si difficulter: tam aunt catino quàm foco præparato bacillum retro tractum ex fornace eximitur, ut os pateat: per quod materia liquata continenter effluit in catinum: qui proximus fornaci sit, ut ipse magis caleat, mistura fiat purior. Quod si uena exconda non facile liquatur, focus fornacis ne nimium decliuis fiat, ut & additamenta lifacta non defluant in catinum priusquam uena excoquatur, & metallum non resideat in cadmia, quæ est in lateribus fornacis: nec unquam excoctor adeo tundat focum ut ualde durus fiat: nec committat , ut inferior oris pars tundendo dura fiat: etenim nec ipsa expirare potest, nec materia liquata libere ex fornace effluere. Vena præterea, quæ non facile liscit, conijciatur in posteriorem ferè fornacis partem, ut diutius excoquatur: quæuis uerò in eam partem, uersus quam ignis luculenter ardet: qua ratione excoctor eum, quò uelit, ducet. Sed utra tandem naris lucida fuerit, ea significat omnem uenam, quæ est ad fornacis latus, in quo naris illa collocatur, coniecta, esse excoctam . Si uerò uena facile liscit, tantum eius, quantum capit alueus unus & alter inijciatur in priorem fornacis partem, ut ignis hinc repulsus etiam uenam circa nares follium ferruminatam excoquat. Hæc autem excondi ratio apud Rhetos perantiqua est, apud Boemos non ita sane uetus.
- Fornaces duæ A B. Catinus superior C. Catinus inferior D. Excoctor ad priorem fornacem stans uncinato conte recrementa detrahit: Contus uncinatus E. Recrementa F. Minister situla aquam hauriens, in candentia recrementa infundens ea restinguit G. Alueus bracteis ligneis contextus H. Rutrum usitatum I. Vena exconda K. Ad alteram fornacem magister stans, & catinum parans eum duobus pilis tundit: Pila L. Contus M.