Pagina:Agricola De re metallica.djvu/336

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


semper est apertum: hac ratione excoquuntur uenæ auri uel argenti nimis ne diuites ne pauperes, sed mediocres, quæ facile liscunt , & quas plum bum procliuius combibit: ea iccirco inuenta est ut plurima uenæ pars una opera sine multo labore, sine magna impensa excoqui, et mox cum plumbo permisceri possit. Fornax duos habet catinos, unum, cuius pars dimidia est extra fornacem, dimidia intra eam, ut plumbum in ipsum iniectum, quod ei us pars contineatur in fornace, metalla uenarum facile liscentium sorbe at: alterum, ut proxima, inferiorem, in m mistura & pyrites lifactus effluant: qui hac excon di ratione utuntur, auri uel argenti misturam cum plumbo, si res postulauerit, semel at iterum ex catino effundunt, & aliud plumbum uel spumam argenti in eum inijciunt: ipsi quo ad hanc additamenta eadem, quæ proximi, adhibent. Hæc autem excondi ratio est in usu Norico.

Fornaces duæ A B. Catinus superior C. Inferior D.
Ad alteram fornacem stat magister, & furcilla ferrea detrahit recrementa: Furcilla E. Rutrum ligneum quo panes ex pyrite conflati detrabuntur F. Catini superioris dimidia pars conspicitur in altera fornace aperta G. Dimidia extra fornacem est H. Minister parat catinum, sed a fornace separatum ut uideri possit I. Contus K. Pila lignea L. Scalæ M. C ochlear N.