Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/338

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

iccirco ut maior uenarum pars in eam inijci possit. Quod si fodinæ excoctoribus uenarum copiam suppeditent, eas in eadem fornace, si nec ipsa nec eius uel focus, uel catinus uitium fecerit, tribus diebus continuis interdiu & noctu excoquunt: quocirca in istiusmodi fornacibus plerun omnes cadmiarum species reperiuntur . Etsi uerò id genus fornaci catinus est catino fornacis omnium primæ non dissimilis, præterquam quod os habeat, tamen quia magna uenæ moles continenter & in ea excoquitur, & lifacta effluit, & recrementa sunt detrahenda , opus est altero catino, in m ore prioris, cùm plenus fuerit, aperto materia liquida influat. Cùm autem aliquis excoctor in hoc labore operam duodecim horarum spacio consumpserit, semper alius in eius locum succedit: hac ratione uenæ æris & plumbi nigri, at auri et argenti pauperrimæ excoquuntur: nam reliquis tribus propter impensas, quæ sunt in eas faciendæ, excoqui neunt: etenim tametsi uenæ centumpondium tantummodo auri drachmam unam uel duas, aut argenti semunciam uel unciam in se continet, tamen magna eius pars continenter excoquitur sine caris additamentis: qualia sunt plumbum, spuma argenti, molybdæ na. Nam ad hanc excoctionem nobis solo pyrite, in quo aliqua æris portio insit, uel qui facile igni liscit, opus est: quinetiam panes inde conflati, si nullum amplius aurum uel argentum sorbuerint, rursus reficiuntur solo pyrite crudo. Attamen si ex eiusmodi uenis pauperibus cum pyrite tantummodo excoctis materia, ex qua panes conflantur, confici non poterit, adijciantur alia additamenta prius non excocta: utpote lapis plumbarius, lapides qui facile igni liscunt secundi generis, & arenæ ab eis resolutæ, saxum calcarium, tofus candidus, saxum fissile album, uena ferri, uel arida lutei coloris. Quanquam autem hæc uenas excondi ratio rudis & nobis non magno usui esse uideri potest, tamen est artificiosa & utilis: ea enim magnum uenarum pondus, in quo auri & argenti & æris exigua portio inest, ad paucos panes, qui metallum in se contineant, redigit: qui etsi primo cocti propter cruditatem habiles non sunt secundæ coctioni, qua uel plumbum metalla preciosa, quæ in panibus insunt, combibit, uel ex eis æs conflatur, tamen ut ad eam apti fiant: sæpius, & quidem interdum septies aut octies, ut proximo libro explicaui, cremantur. Istiusmodi autem excoctores adeo acuti & solertes sunt, ut omne aurum uel argentum, quod artifex uenæ experiundæ in ea dixerit inesse, ex ipsa excondo eliciant: quod si, cùm quis prima opera panes ex uena conficit, ei auri drachma uel argenti semuncia defuerit, eam secunda ex recrementis elicit. At hæc uenarum excondarum ratio uetus est & apud eos pleros omnes, qui alijs utuntur, peruulgata.

Fornaces duæ A B. Osfornacis C. Catinus propior fornaci D. Eius os E. A lter catinus F. Ad alteram fornacem accedit excoctor, gestans alueum bracteis ligneis contextum carbonibus plenum G. Ad alteram fornacem stat excocter, & tertio couto uncinato materiam, quæ circa fornacis os ferruminatur, amouet: Contus uncinatus H. Aceruus carbonum I. Cisium cui est cista crassis uiminibus contexta, qua dimetimur carbones K. Batillum ferreum L.