Pagina:Agricola De re metallica.djvu/340

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

cibus excoquunt: quorum rationes breuiter exponam. Carni uenam istius plumbi primò urunt: deinde malleis teretibus, sed admodum latis, frangunt & comminuunt : tum in duos humiles muros foci, qui est in fornace, ex saxis, quæ iniurijs ignium resistunt, & ambusti in calcem non abeunt, facta & concamerata imponunt ligna uiridia, eis arida superimponunt, at in ipsa uenam conijciunt : quæ lignis incensis stillat plumbo : quod defluit in subiectum focum decliuem: is ex puluere carbonum & terreno constat: in eo est magnus catinus, cuius dimidia pars subit sub fornacem, dimidia ex ea extat: in hunc influit plumbum: quod excoctor, recrementis & cæteris prius rutro detractis, cochleari effundit in proximos catinos: ex quibus plumbeæ massæ, postquam refrixerunt, extrahuntur. Fornacis autem tergo est foramen quadranulum, ut ignis plus flatus concipere, ut excoctor per id in fornacem serpere, quoties res postulat, possit. Saxones quo, qui Gitelum incolunt, uenam plumbi in fornace, furno non dissimili, excontes ligna per foramen, quod est in tergo fornacis, imponunt : quæ cùm uehementer ardere cSperint, plumbum ex uena destillat in catinum: m eo repletum excocto conto aperit: quo modo plumbum unà cum recrementis influit in alterum catinum subiectum: mox hæc detrahit. Postremò plumbeam massam refrigeratam ex catino eximit. At Vestofali ad decem carbonum plaustra sic accumulant in aliquo decliui montis loco, quò uallem attingit, ut cumulus superius fiat planus: cui stramina ad trium uel quatuor digitorum crassitudinem inijciunt: quibus tantam uenam plumbi puram, quantam cumulus ferre potest, superinijciunt. Deinde carbones, cùm flauerit uentus, accendunt: is urget ignem ut uenam excoquat: quomodo plumbum destillans ex cumulo effluit in uallis planiciem, latæ massæ, sed non admodum crassæ, fiunt: in promptu autem sunt aliquot uenæ plumbi centumpondia : quam, si res bene procedit, cumulo inspergunt: massas illas latas, quod impuræ sint, imponunt lignis aridis, quæ sustinent uiridia catino magno imposita, eis incensis illas recoquunt. Poloni uerò focis utuntur ex luto, quod lateres cingunt, factis altitudine pedum quatuor: hi utrin sunt decliues. In superiore foci parte plana collocant magna ligna: eis parua superimponunt luto inter ipsa interiecto: quibus tenuia lignorum resegmina superinijciunt , at eis rursus uenam plumbi puram, eam lignis magnis contegunt : quibus incensis uena liscit & defluit in ligna inferiora: ea cùm ignis etiam consumpserit , materiam metallicam colligunt: ipsam, si res postulauerit, iterum at iterum isto modo excoquunt: ex qua tandem lignis, quæ catino magno superimposita sunt, superiniecta conflantur massæ plumbeæ. Recrementa uerò unà cum ramentis lotura collectis in tertia fornace, cuius os semper patet. excoquuntur.

Carnorum fornax A. Alter murus humilis B. L igna C. Vena stillans plumbo D. Catinus magnus E. Alij catini F. Cochlear G. Plumbeæ massæ H. Tergi fornacis foramen quadrangulum I. Saxonum fornax K. Foramen in tergo fornacis L. Ligna M. Catinus superier N. Catinus inferior O. Vestofalorum excondi tatio P. Cumuli carbouum Stramina R. Massa lata S. Catinus T. Polonorum focus V.