Pagina:Agricola De re metallica.djvu/342

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


carentem, concipiant & coerceant, construere: quo sane modo duæ plerunque fornaces coniunguntur sub unam testudinem: quam murus, ad quem illæ sunt extructæ, & quatuor pilæ sustinent: sub qua uenarum excoctores suum munus perficiunt : eadem testudo habet duo foramina, per quæ fumus è fornacibus ascendit in latam illam cameram : quæ quò latior est, eò plus sumi concipit. In huius media supra testudinem parte est foramen, altum palmos tres, latum duos: Id utrius fornacis fumum, ad cameræ latera ascendentem usque ad eius testudinem, & cùm eluctari non possit rursus descendentem, excipit: & per caminum, m Græci kapnodox , nomine ex re inuento, appellant , emittit: qui totus in muro inclusus habet aliquot bracteas ferreas, ad quas materia metallica, cum fumo sublata, tenuior adhærescit, ut crassior, ex qua fit cadmia, ad cameram, quæ non raro in stirias concrescit: in altero cameræ latere est fenestra, in quam uitrea specularia sunt imposita, ut lumen transmittere, fumum coercere possit: in altero ianua, quæ, cùm uenæ in fornacibus excoquuntur, tota clauditur, ut nullus fumus exire possit: cùm fuligo & pom pholyx abstergendæ sunt, aut cadmia decutienda , aperitur, ut operarius ascendens per eam in cameram ingredi possit: ea uerò fuligo cum pompholyge permista, bis singulis annis undi abstersa, & cadmia decussa per canalem longum, ex quatuor asseribus coniunctis in quadranguli figuram formatum , ne auolet, deijcitur in solum officinæ, & aquis salsis aspergitur: rursus cum ue na & spuma argenti excocta dominis emolumento est. Tales autem cameræ, quæ materiam metallicam cum fumo sublatam excipiunt, utiles sunt, cùm ad omnes uenas metalli diuites, tum maxime ad minutulas particulas metallicas, ex uenis saxis contusis & lauatis collectas: quod hæ ipsæ ex igni fornacum soleant euolare.

Fornaces A. Testudo B. Pilæ C. Camera D. Foramen E. Caminus F. Fenestra G. Ianua H. Canalis I.'