ed quidam recrementa ter uda pilis subiecta tundunt, ter recoquunt : quorum adhuc humidorum si magnus aceruus fuerit coctus, ex eis paucum plumbum propterea conflatur, quòd mox lifacta rursus ex sornace defluant in catinum. Sed lutum & glareæ, quibus tales fornaces incrustantur, item cad miæ, quia non raro concipiunt lapillos prorsus non liquatos uel semiliqua tos, & plumbi guttas combibunt, pilis udis subiecta tundantur: quo modo lapilli prorsus non liquati per cancellos effluunt in canalem, & ut reliqui lapilli lauantur: semiliquati uerò & plumbi guttæ ex capsa exemptæ primum cribro, in quo non exigua earum portio remanet, lauentur: deinde in area, linteis extensis contecta. At fuligo ad partem camini, quæ fumum emittit, adhærescens, quia etiam ipsa sæpius in se continet lapillos minutulos, qui cum fumo ex fornace euolarunt, in area iam dicta, & alterius canalis lauetur: uerùm plumbi guttæ & semiliquati lapilli, quos lutum & lapides, quibus incrustantur fornaces, combiberunt, at reliquiæ plumbi , ex utro catino exempti, simul cum lapillis excoquantur. Cùm autem lapilli nigri tribus diebus & totidem noctibus in fornace, sicuti supra dixi parata, excocti fuerint, nonnullæ particulæ saxorum, ex quibus fornax est extructa, igni labefactatæ decidunt: quare follibus sublatis fornax posteriore parte perfringatur, et cadmia primo malleis decutiatur, deinde fornax interius tota eorundem sa xorum glareis, ad id aptatis, & luto rursus æquabiliter incrustetur: saxum etiam arenarium, in solo fornacis locatum, si fecerit uitium, eximatur, & in eius locum reponatur alterum: quod ei superest, excoctor acuto malleo resecet at aptet.
- Fornax A. Eius os B. Catinus C. Eius os D. Recrementa E. Rutrum F. Alter catinus G. Parietes camini H. Scopæ I. Lamina ærea K. Cancelli L. Ferrum signatorium M. Malleus N.