testudinis foramina fumus è fornacibus ascendit in latam cameram, ei, quam supra descripsi, similem, nisi quod in utro latere habeat fenestram, ostio ca reat. Excoctores enim fuliginem abstersuri primò gradibus, qui sunt ad latera fornacum ascendunt, deinde scalis per testudinis foramina, quæ sunt supra fornaces, in cameram, ubi fuliginem abstergunt, conuerrunt, in alueos colligunt: quos alius alio deportandos & effundendos tradit: ea camera etiam ab altera differt caminis: quos duos habet domi usitatis non dissimiles: hi fumum, qui per superiorem partem concameratam eluctari non potest, refractum & repercussum excipiunt, & inanem plumbi tandem emittunt : nam plumbum calore ignis resolutum & in cinerem mutatum, at lapilli minutuli cum fumo euolantes in camera remanent , aut ad laminas æreas, quæ sunt in camino adhærent.
- Fornaces A. Catinus propior fornaci B. Eius os C. Alter catinus D. Pilæ E. Camera F. Fenestra G. Camini H. Vas in quo carbones abluuntur I.