Pagina:Agricola De re metallica.djvu/360

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


lum inest, non modo à reliquis, quæ nullum in se continent metallum, opor tet secernere, & pilis siccis frangere: sed & urere, ut alia metalla at succo nociuos exhalent: & lauare, ut leuia quæ ab eis separentur. Excoquantur uerò in fornace primæ assimili, uerùm multo ampliore & altiore, ut multam uenam, multos carbones continere possit: nam partim uenæ fragmentis, quæ maiora nuce non sint, partim carbonibus compleatur: quas res excoctores gradibus, qui sint ad alterum latus fornacis, ascendentes inijciant. At ex tali uena modò semel, modò bis cocta conflatur ferrum, quod idoneum est ut in foco fornacis ferrariæ recalfiat, & magno illo malleo ferreo subiectum dilatetur, at ferro acuto in partes secetur.

Fornax A. Gradus B. Venæ C. Carbones D.