Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/362

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

præterea durum, at quod facile duci potest. Nam etsi ex uenis, quæ ipsi cum alijs metallis communes sunt, conflatum liscat, tamen aut molle est aut fragile. Tale uerò candens primò in minutas particulas secetur, & cum lapidibus liscentibus comminutis permisceatur: deinde in foco fornacis ferrariæ fiat catinus ex eodem puluere madido, ex quo fiunt catini, qui sunt ante fornaces in quibus uenæ auri uel argenti excoquuntur: cuius latitudo sit ad sesquipedem, altitudo ad pedem. Folles autem sic collocentur, ut uentum medio catino per narem inspirent: tum catinus totus optimis carbonibus compleatur & circumcirca ponantur saxorum fragmenta, quæ ferri particulas & carbones superfusos coerceant: sed quamprimum carbones omnes arserint, & catinus excanduerit, folles uentum inspirent , at magister sensim infundat tantam ferri & lapidis liscentis misturam, quanta sibi infundenda uidebitur: in quam, cùm lifacta fuerit, mediam quatuor ferri massas, quarum singulæ pendant libras triginta, imponat: & acri igni quin uel sex horis coquat, & bacillo immisso ferrum liquatum sæpius agitet, ut eius tenuissimam quan particulam massarum parua foramina combibant: quæ par ticulæ sua ui consumunt & dilatant crassas massarum particulas: quæ molles & fermento similes fiunt. Postea magister ministro adiutus massam unam forcipe extractam incudi imponat, ut malleus à rota uicissim sublatus et demissus ipsam dilatet: quam confestim adhuc calidam in aquam inijciat & temperet: temperatam rursus incudi imponat, eam eodem malleo percussam frangat: mox inspiciens fragmenta consideret , utrum aliqua ex parte ferrum adhuc appareat, an totum quodammodo sit densatum & mutatum in aciem . Deinde aliam at aliam massam forcipe prehensam & extractam in partes secet, tum misturam recalfaciat, & ad eam addat recentis partem: quæ & in locum illius, quam combiberunt massæ, succedit, & uires eius, quæ reliqua fuit, reficit, & massarum particulas, rursus in catinum impositas, facit puriores: quarum quan, ut primum excalfacta fuerit, forcipe prehensam malleo subijciat, & in bacilli figuram formet. Quod, cùm adhuc excandescit, in frigidissimam aquam profluentem , quæ prope sit, inijciat: quomodo repente densatum in meram aciem uertitur: quæ ferro est multo durior & candidior.

.Catinus A. Folles B. Forcipes C. Malleus D. Flumen E.