ter fluentes loco qui foditur, a natura denegatae augent impenlas, atqe eo magis quo longius a fodinis abest amnis aut riuus ad quem metallicae res sunt uehendae. Quirietiam metallicus uiam qua a proxima regione & uicinitate itur ad metalla comtemplatur, bona ne sit an mala, breuis an longa Cum enim loca fossilibus abumdantia plerunque nullas serant fruges, fitque necesse ut mercenarijs alijque importentur omnia, quae expetuntur ad usus uitae necestarios, uia mala & longa multas molestias exhibet baiulis & uectoribus atqj auget impenlas rerum inuectarum, quare maioris eas uendunt. Quod non tam mercenarijs quam dominis dat damnum. Siquidem propter rerum caritatem mercenarij usitata laborum mercede contenti no sunt, nec este possunt, sed a dominis petunt ut maiorem ipsis tribuant. Quod ni fecerint, non dant operas in metallis, sed abeunt. Quanqua autem loci metallis alijs que fossilibus graui diplerumque fint salubres, quod a uentis circumslari possint, nempe praecelsi atque editi, quidam tamen pestilentes sunt, ut alijs libris dictum est, qui sunt inscripti de natura eorum quae effluunt cx terra. Itaque metallici lapientis est non fodere locos uel fructuosissimos, quorum certa pestilentiae signa percipit. Etenim qui fodit pestiferos ei una hora satis est uitae, alteram orco spondet. Metallicus praeterea dominum loci intuetur acri & attento animo, iustus ne fit sc uir bonus, an tyrannus.Nam hic homines ui opprestbs imperio coercet, & ad sc rapit bona eorum, ille iuste & legitime imperat, communique utilitati feruit.Vbi igitur regio a tyranno dominatum premitur, nec ibi metallicus sodit uenas, sed domini etiam uicinum, cuius regio attingit locos adsodicndum aptos, animo contuetur, amicus ne si t an inimicus Si inimicus suerit metallum illud excursionibus hostium erit insestum. Quarum una omne aurum, argentum, aiiuduc fossile a domino multis impensis & laboribus collectum atque comportatum auferet, & incutiet metiim hominibus mercede conductis.Quo fracti in fugam se conjcient, ut periculo, quod in eos intenditur, se liberare possint .Tum non solum fortunae metallici maximo in periculo erunt, sed eius etia uita in diferimen uocabitur. Itaque ne talem quidem locum fodit, Quoniam uero plures metallici fodere solent unius loci uenas ex ea re uicinitas oritur, qua metallicus, qui primus fossioni operam dedit, a se exeludere non potest. Etenim magister metallicorum alijs permittit potestatem fodiendi tam inferiores quam superiores eiusdem uenae partes: alijs transuersas uenas; alijs obliquas: sin alter ad fossionem primo aggreditur, uenaque metallis aut alijs fssilibus fuerit grauida, ex re eius non erit propter mala uicinitatc omittere fossionen, sed armis iustitiae sua poterit tueri atqj defendere. Cum ennim magister mctallicorum cuiusque domini possessionem ccrtis terminis definiat, boni metallici est se suis finibus continere, prudentis uicinos ab iniquo conatu legibus repellere. Sed etiam de uicinitate satis. Metallicus igitur fodinam habeat loco montoso, molliter deuexo, syluestri, salubri, tuto, qui non longe absit a flumine uel riuo, quo materia effossa uehi possit ut lauetur& excoquatur, ad quem etiam aditus fit non difficilimus.Quae quidem positio est optima. Ad eam uero quo quaeque reliquarum propiiis accedit, eo melior est, hoc contra peior, quo ab ca diseedit longius. Nunc dica de his ad quae assequenda metallico nom opus est fossio-
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/39
Appearance