Pagina:Agricola De re metallica.djvu/401

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


lum est & longum digitos duos, latum paulo plus quàm digitum. Vectis autem semicirculus longus est pedem, palmos tres, digitos duos, latus totidem digitos, crassus digitum. Manubrium uerò eius rectum, & teres longum est palmos tres, crassum sesquidigitum. In axiculi capite foramen est, in quo clauus ferreus infigitur ne uectis excidat. Hic autem grus, quia quatuor habet tympana, duo quibus sunt fusi, & totidem dentata, facilius mouetur quàm alij, quibus tantum duo tympana sunt, alterum scilicet quod fusos habet, alterum dentatum. Multis autem simplex est organum: cuius axis statuti codaces eodem modo uersantur, alter in catillo ferreo, alter in armilla. Ei axi transuersum existit tignum, quod obliquum sustinet. Ad caput transuersi ualidus annulus ferreus est affixus, ex quo alter annulus ferreus, in eo inclusus eminet: in quo ualidus uectis ligneus arcte rursus est inclusus: cuius caput cingit tertius annulus ferreus: ex quo dependet uncus ferreus, supremo catenæ operculi annuli iniectus. Ad alterum uerò uectis caput est catena: quæcùm deprimitur, alteram uectis partem attollit, at ipsa operculum: cùm relaxatur, eandem demittit simul cum operculo.

Axis statutus A. Catillus B. Tigna rna C. Dimidiata armilla D. Trabs E. L oculamentum F. Tigilla G. Tignum statutum H. Tigilla quæ sunt a ateribus axis I. Tigilla quæ sunt a lateribus tigni statuti K. Tympana quæ ex fusis constant L. Tympana dentata M. Catena N. Orbiculus O. R ostri tigna P. Tigna quæ sustinent rostri tigna L aminæ quadrangulæ R. Ligna S. Operculum fornacis T. Annulus V. Tres catenæ X. Vectis Y. Alterius organi axis statutus Z. Tignum transuersum AA. Tignum obliquum BB. Tigni transuersi annulus CC. Alter annulus DD. Vectis EE. Tertius annulus FF. Vncus GG. Catena operculi HH. Catena uectis II.