Pagina:Agricola De re metallica.djvu/411

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


stea id imponit tripodi, uel crati ferreæ. Tripus altus est palmum & digitos duos, latus sesquidigitum, cuius caua pars est lata palmos duos: tum subijcit tripodi uel crati prunas, ut argentum aqua madefactum rursus exiccetur. Postremò præfectus rebus regis, uel principis, uel dominorum ipsum argentum imponit trunco, & cælo excindit duas particulas, unam inferiore parte, alteram superiore: quas igni experitur, ut certe scire possit utrum argentum perpurgatum sit necne, & quo precio mercatoribus uendi debeat: mox sigillum regis uel principis, uel dominorum in id imprimit, & prope ipsum ponderis numerum.

Instrumentum cui circulus A. Cochleare B. E ius foramen C. Contus cuspidatus D. Furca E. Panis argenteus instrumento uulsellæ figura impositus F. Vas aqua refertum G. Truncus cui panis impositus H. Malleus I. Argentum rursus instrumento uulsellæ simili superimpositum K. Alterum uas aquæ plenum L. Fila orichalcea M. Tripus N. Alter truncus O. Cælum P. Fornacis catinus Testa adhuc fumans R.
De re metallica 1556-262.png

Sunt qui argentum in testa, sub tegula ferr ea uel fictili collocata, perpurgant: ijs item fornax est: in cuius foco locant testam , in qua insunt argenti fragmenta, ei superimponunt tegulam, à laterib us fenestellas habentem, à fron