Pagina:Agricola De re metallica.djvu/416

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


magis tamen postea, quanta et qualia esse dedeant, poterit intelligi: nunc de parietibus quibusdam & tectis dicam. Primò super secundum murum longum statuatur paries omnino similis ei, cuius structuram libro nono explicaui, cùm describerem officinam, in cuius fornacibus uenæ auri, argenti, æris exco quuntur: ex hoc pariete tectum, quod constet è tegulis coctilibus, ad primum murum longum pertineat: ea uerò domicilij pars in se contineat folles, machinas eos comprimentes, organa eosdem diducentia: deinde in medio spacio, quod est inter secundum & tertium murum transuersum, substratis saxis erigatur tignum altum pedes octo, crassum & latum duos: quod di stet à secundo muro longo pedibus tredecim. In hoc tigno statuto & secundo muro transuerso, qui ea parte habeat foramen quadratum, altum & latum pedes duos, locetur trabs longa pedes quatuor & triginta at palmum. Altera quo trabs eiusdem longitudinis, latitudinis, crassitudinis collocetur in eodem tigno statuto, & tertio muro transuerso. Earum uerò duarum trabium capita, quà coeunt, fibulis ferreis copulentur. Simili modo à tigno statuto uersus murum quartum ad decem pedes alterum tignum erigatur, & duæ trabes ipsi ac muris imponantur: quæ simillimæ sint iam dictis. In his duabus trabibus & quarto muro longo locentur trabes numero decem & septem, longæ pedes tres & quadraginta, at palmos tres, latæ pedem, crassæ palmos tres: quarum prima superponatur secundo muro transuerso, ultima continenter ad tertium & quartum murum transuersum, cæteræ in medio eorum spacio. Distet autem una ab altera pedibus tribus. In ipsarum formis, quæ sunt in capitibus, quæ spectant secundum murum longum, includantur capita totidem tignorum obliquè erectorum in aduersa illa, quæ recta super secundum murum longum statuta sunt: fiat hoc modo alter camini paries obliquus, assimilis ei, m nono libro descripsi. Ne uerò hic incidar in parietem rectum, cauetur bacillis ferreis, sed raris: & quidem propterea quod quatuor camini latericij, qui in hoc spacio construentur, cum parum sustineant: retro ad pedes duodecim itenim in formis trabium, in duabus illis & quarto muro longo collocatarum, includantur capita totidem tignorum obliquè erectorum in alia totidem tigna item obliquè erecta, quorum capita inferiora quo includantur in formis trabium , qua in quarto muro longo collocatæ sunt. Illorum uerò rignorum obliquorum capita superiora cum horum capitibus superioribus coniungantur. Sed cùm tigna obliqua primi ordinis à tignis secundi ordinis absint pedes duodecim, ut canalis in medio spacio bene locari posst, inter bina quæ denuo bina obliquè erigantur: quorum capita inferiora eti am includantur in formis trabium, in duabus illis trabibus et quarto muro longo collocatarum: distent inter se cubito. Superius uerò caput alterius longi pedes quindecim incumbat in tergum tigni primi ordinis alterius, longi pedes decem & octo, in tergum tigni secundi ordinis, quod abest longius. Eiusmodi autem medijs tignis obliquis tales sint substructiones: super alteram quan trabem in duabus illis trabibus & quarto muro longo collo catam statuatur tignum rectum: quod ctiam ipsum, ut satis habeat firmitatis, fulciatur obliquo tigno. His rectis imponatur trabs longa, in quam in cumbant unius ordinis media tigna obliqua. Si−