Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/418

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

gnis raris, quæ è tergo tignorum obliquorum ad tergum obliquorum, quæ retro sunt, pertinent : ea crassa & lata sunt palmos duos, utrin perforata. Vltraque tigna obliqua cingantur laminis ferreis, latis digitos tres, crassis semidigitum, quæ complexu suo contineant capita tignorum, de quibus iam dixi: quæ copulationes ut firmæ sint: in cuius capitis tignorum foramine infigatur clauus ferreus utrin per laminam penetrans. Quia enim pondus ponderi renititur, tigna utrin obli erecta, in opposita incidere non possunt. Sed trabes & tigna media, quæ canales & tectum sustinere debent, omnino se habeant, ut supra dicta, nisi quod media obliqua secundi ordinis non sint longiora medijs primi ordinis: & quod tigna, quæ à tergo cuius medij tigni obliqui, secundi ordinis pertingent ferè ad canalem non sint longiora tignis, quæ à tergo cuius medij tigni obliqui primi ordinis pertingent ferè ad canalem. In hac domicilij parte ad secundum murum longum sint fornaces, in quibus æs cum plumbo miscetur, & recrementa reco quuntur. Ad tertium uerò murum longum fornaces, in quibus argentum & plumbum ab ære secernuntur. Medium spacium occupent duæ machinæ, quarum altera panes ærei de catino leuati in terra reponuntur: altera de terra in secunda fornace. In tertio præterea & quarto muro longo collocentur trabes item una & uiginti, longæ pedes decem & octo, ac palmos tres: in quarum formis quæ à tergo tertij muri longi sunt ad duos pedes, includantur capita totidem tignorum obli erectorum, in aduersa tigna obliqua alterius obliqui parietis secundi camini: fiat isto modo tertius paries obliquus, alijs prorsus assimilis. Totidem quo tignorum capita includantur in formis earundem trabium, qua collocatæ sunt in quarto muro longo: quæ tigna etiam ipsa obli erecta incumbant in terga pro ximorum, & sustineant tectum, quod totum constet è tegulis coctilibus, & substructiones habeant usitatas. In hac parte domicilij sint duo conclauia: in quorum priore concluduntur panes ærei, in altero plumbei. Deinde in medio noni muri transuersi & decimi spacio, quod ad latera habet secundum & quintum murum longum, substratis saxis iterum erigatur tignum altum pedes duodecim, latum & crassum duos: id distet à secundo muro longo pedes tredecim, à quinto muro longo, sex. Ei tigno statuto & nono muro transuerso superponatur trabs longa pedes tres & triginta, at palmos tres, lata & crassa palmos duos. Altera trabs eiusdem longitudinis, latitudinis, crassitudinis eidem tigno statuto, et decimo muro transuerso superponatur: quarum duarum trabium capita, quà coeunt, fibulis ferreis copulentur . In his trabibus & quinto muro longo collocentur trabes numero decem, longa pedes octo, et palmos tres: quarum prima locetur in nono muro transuerso, ultima in decimo, reliquæ in medio eorum spacio. Alia ab alia absit pedes tres: in ipsarum formis, quà spectant secundum murum longum, etiam includantur capita totidem tignorum obliquorum erectorum in aduersa, quæ super secundum murum longum recta sunt statuta: fiat rursus hoc modo camini paries obliquus, cæteris omnino similis: qui suprema parte, qua fumus eluctatur, à recto distet pedibus duobus. Totidem quo tignorum capita includantur in earum trabium formis, qua collocatæ sunt in quinto muro longo: quæ etiam oblique