Pagina:Agricola De re metallica.djvu/422

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


gantur : qualis machina sicse habeat. Truncus rnus humi locetur longus pedes quin, latus et crassus tres: cuius capsa, in media eius parte priore patens, longa sit pedes duos & totidem palmos, lata pedes duos, alta palmos tres & digitos duos: cuius pars extuberans supina existat, lata iaceat in trunco. In eorum medio locetur sella ænea: cuius pars sensim depressa & lata palmum, ac digitos duos interiecta sit inter duas massas plumbeas , altior utrin lata palmum, eiusdem subiecta. Ita tota sella sit lata palmos tres & digitos duos, longa pedem, crassa palmos duos. At super trun cum utrin ad latus capsæ statuatur tignum latum & crassum cubitum: eorum capita superiora aliquantum recisa includantur in formis trabium domicilij: à trunco sursum uersus ad pedes quatuor, & digitos duos, duo tigna transuersa continenter coniungantur: quorum utrun latum & crassum sit palmos tres: eorum capita intrin secus recisa includantur in formis exterioribus tignorum statutorum, una cum eis terebrentur: in quæ foramina infigantur claui ferrei, priore parte cornuti: quorum alterum cornu sursum uersus ad tignum statutum adigatur, alterum deorsum: posteriore uerò parte perforati, ut ferreis paxillis latis in foramina infixis, & adactis tigna transuersa coercere possint: ea tigna in medio habeant foramen quadrangulum, quaquauersus latum palmos tres & semidigitum: in quod pilum præferratum immittatur. Ab his tignis transuersis sursum uersus ad pedes tres, & palmos duos: iterum eiusmodi duo tigna sint, habeant foramen quadrangulum in se continens idem pilum : quod quadrangulum sit, & longum pedes undecim, latum & crassum palmos tres: Eius ferri, longi pedem & palmum, caput longum & latum sit palmos duos, crassum superius palmum et digitos duos, inferius totidem digito nam paulatim fiat angustius. Cauda uerò longa palmos tres, lata et crassa, quà de capite oritur, palmos duos: quò longius ab ipso discedet, eò etiam fiat angustius. Superiore parte includatur in pilo perforata, ut paxillus ferreus infigi possit: tribus laminis ferreis quadrangulis uinciatur: quarum infima latum palmum sit inter caput ferri et caput pili: media lata digitos tres deinceps ca put pili cingat: à quo suprema totidem digitos lata absit digitos duos. Ab infima ferri parte sursum uersus ad pedes duos, & totidem digitos sit dens quadrangulus, è pilo pedem & palmum extans, crassus palmos duos: attamen, cum à pilo discesserit sex digitos, inferius ad duos digitos fiat tenuior: à dente sursum uersus ad palmos tres, pilum in medio habeat foramen rotundum : in quod infigatur clauus ferreus, teres, longus pedes duos, latus sesquidigitum: in cuius posteriore parte caua in clusum sit manubrium ligneum longum palmos duos & totidem digitos. Is clauus in inferiora tigna transuersa in cum bens obstat, ne ipsum, cùm res hoc non postulat, decidat. Axis autem , qui pilum attollit, utrin habeat binos dentes: qui inter se distent palmis duobus & digitis tribus: qui ex eo extent pedem & palmum , ac digitos duos: qui per eum penetrantes paxillis adactis firmentur: qui lati & crassi sint palmum ac digitos duos: quorum capita rotundata tegantur lamina ferrea æ ac ipsa lata, utrin pedem demissa, clauis ferreis ad ea affixa: quæ capita habeant soramina rotunda: in quæ in cludatur axiculus ferrcus per axiculum æneum pehetrans. Illi ab altera parte caput sit latum, ab altera foramen, in quod infiga