Pagina:Agricola De re metallica.djvu/435

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


bracteis: ijs, qui à lateribus existunt, septem sint bacilla: quorum inferius & saperius habeant longitudinem parietis: illud statuta sustineat, hoc eis imponatui. Statuta quin numero altitudinem habeant eandem quam parietes: corum media inclusa sint in foraminibus inferioris & superioris bacilli, extima ex uno eodem bacillo, ex quo inferius & superius facta: quod latum sit digitos duos, crassum unum. At paries prior quin habcat bacilla: inferi us, quod item statuta, sed tria tantum, sustineat: superius, quod eis imponatur. Singulis autem parietibus bini sint pedes, ad inferius bacillum utrinque affixi longi palmos duos, lati unum, crassi digitum. Sed bracteæ ferreæ ad interiorem bacillorum partem filis ferreis alligentur, & lutum eis illinatur, ut diutius in igne durent, & incorruptæ permancant. Sint præterea lateres ferrei longi palmos tres, lati unum, crassi sesquidigitum. Superiore parte ali quantum caui, ut panes in eis statuí possint. Hi lateres in uas, in quo est terra cum aquis mista, intincti supponantur tantummodo panibus, qui fiunt ex ære cum plumbo in fornacibus permisto: nam in eis plus argenti inest quàm in alijs qui conficiuntur ex spinis uel cadmijs, uel recrementis recoctis. Singulis uerò panibus bini lateres subijciantur, ut ignis in exaltatos maiorem uim conferre possit: eorum alter in dextra lamina, alter in sinistra collocetur. Postremò extra focum sit catinus, latus pedem, altus palmos tres: is corruptus folo luto, quod facile continet stannum, reficitur.

Soleæ A. Saxa quadrangula B. L aminæ C. Paries prior D. Parietes qui sunt a lateribus E. Repagulum F. Bacilla antecedentia G. Catenula H. Bacillum uncinatum I. Murus qui ab iniuria ignium tuetur tertium murum longum K. Tertius murus longus L. P des parietum M. Lateres N. Panes O. Focus P. Catinus