Pagina:Agricola De re metallica.djvu/437

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


sint, simul in æreis laminis collocentur, nec eis subijciantur lateres. Verùm ne panis alius in alium , aut ultimus in murum , qui tertium murum longum ab iniuria ignis tuetur, incidat, carbones longi digitos sex interponantur: medijs locis uacuis item longi & magni. Deinde parietibus appositis, & repagulo obdito fornax carbonibus paruis compleatur : tum tot carbones, quot capit alueus bracteis ligneis contextus , inijciantur in catinum : & superinijciantur prunæ: paulo post carbones ardentes batillo sublati in oens fornacis partes dispergantur ut carbones, qui in ea sunt, æqualiter accendant. Qui uerò remanserunt in catino, inijciantur in focum , ut etiam ipse calefiat: quod ni factum fuerit stannum , quo stillant panes, foci frigore congelans non defluit in catinum . Incipiunt aunt post quartam horæ partem stillare stanno: d, quà non cocunt laminæ, defluit in focum : carbonibus longis combustis , si panes inclinant ad murum , conto uncinato erigantur: sin ad repagulum , carbonibus suffulciantur. Si præterea panis aliquis magis quàm cæteri subsidet, ad illum carbones addantur , ad hos non addantur . Argentum quidem unà cum plunibo destillat: nam utrun citius quam æs liscit: spinas, quæ non effluunt , sed resident in foco, crebrius conto uncinato uersare oportet, ut etiam ipsæ stillent stanno, mox in catinum defluente: etenim id, quod in eis remanet, rursus excondum est in primis fornacibus: d in catinum defluit, statim cum reliquo in secundas fornaces infertur, & plumbum ab argento separatur. Contus aunt uncinatus manubrium ferreum habeat, longum pedes duos: in quo ligneum inclusum sit longum pedes quatuor. Stannum , quod effluxit in catinum , secretor cochleari æneo effundat in octo catillos æreos, latos palmos duos & digitos tres: quibus prius aqua lutosa illinatur, ut eò facilius ex euersis stannei panes excidant: uerum si eum catilli propterea deficiunt , quod stannum nimis celeriter defluit in catinum , tunc in ipsos aquam infundat, ut panes refrigerati citius ex eis elabantur: ut mox rursus ijsdem catillis uti possit: nisi enim talis necessitas urgeat secretorem, catillis uacuis aquam lutosam illinat. Cochleare aunt prorsus eius est simile, cuius usus est in effundendis metallis, quæ in primis fornacibus collifacta sunt. Sed cum omne stannum è foco defluxerit in catinum , & in catillos æreos effusum fuerit, tunc primò spinæ rutro trahantur è foco in catinum: deinde ex catino in solum: tum batillo conijciantur in cisium: quo auectæ coaceruentur at recoquantur, Rutrum uerò sit longum palmos duos & totidem digitos, latum palmos duos & digitum , cum eius posteriore parte coniunctum sit manubrium ferreum longum pedes tres: In quod inclusum sit ligneum totidem pedes longum. Postquam stannum ab ære fuerit secretum, panes residuos appellamus fathiscentes, quid sic excocti sint, ut exucti esse uideantur. Hi spatha sub ipsos acta subleuentur , & forcipe prehensi conijciantur in cisium, at aduehantur ad fornacem, in qua torrentur . Spatha quidem assimilis sit eius, qua cadmiæ, quæ ad parietes primarum fornacum adhæserunt, decuti solent: forceps uerò longus pedes duos & dimidium . Eadem spatha stiriæ decutiantur è laminis, ex quibus pendent: eadem ferrei lateres è panibus fathiscentibus, ad quos adhærent . Secretor autem opus diurnum perfecit, cùm à panibus maioribus quater quaternis, à minoribus quater quinis stannum secreuit: sin à pluribus, extraordinariæ operæ precium ipsi seorsim persoluatur.