Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/45

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

inuentae, ut etiam putei & cuniculi nomina reperiunt aut ex inuentoribus: quo modo uena Carbonaria Annebergi nominata est, quod eam carbonarius inuenit: aut ex dominis, ut Gairica uallis loachimicae a Gairicis ibidem partes possidentibus: aut ex effossis, ut uena plumbaria ibidem a plumbo nigro, & Snebergi Bisemutaria a plumbo cinereo: aut ex casu, ut sraomentum diucs uallis loachimicae, quam uis torrentis aperuit. Saepius tamen primi inuentores eis, magis uero sodinis, nomina imponumtautpersonae, ut Caesaris Germanici, Apollinis, Iani: aut animantis, ut Leonis, urii, arietis, uaecae: aut rei inanimatae, ut cistae argentariae, stabuli boum: aut ridiculi, ut helluo morionum:aut denique ominis boni causa, ut donum dei. Eandem autem comsuetudinem appellandi uenas, puteos, cuniculos, quondam suille usitatam ex Plinio intelligimus, qui scribit: Mirum adhuc per Hispanias ab Hannibale olim inchoatos puteos durare fua ab inuentoribus nomina habentes ex quis Bebelo appellatur hodieque, qui ccc pondo Hannibali sumministri uitindies.

. De re Metallica Libri II, finis.


GEORGII AGRICOLAE

DE RE METALLICA

LIBER TERTIVS

PROXIME prudentia informaui metallicos, dixique de electione loci fodiendi, arenae lauandae, aquae coquendae: similiter de inquisitione uenarum: atque ita persolui secundum librum, uenio ad tertium, qui est de uenis ac fibris faxorumque commisturis. His ucro nominibus interdum appellari terrae canales, sed saepius ea, quae in uasis continentur, alias dixi, altera significatione nunc utor . ipsis enim nominibus declaro res fossiles, quas terrae receptacula suo complexu coercent. Primo auten dicam de uenis, quae altitudine, latitudine, longitudine multum inter se disserunt: nam alia de fummo terrae corio descendit in imam eius sedem, qua ob eam ipsam rem nominare soleo profunda