Pagina:Agricola De re metallica.djvu/453

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


multi: at etiam si æs fuerit bonum, unam operæ partem, nam in quatuor partes distributa est, duabus horis magister perficit: si mediocre, duabus & dimidia: si uile, tribus. Alternis autem in uno catino, alternis in altero panes torrefactos recoquat: sed minister quàm primum panes omnes, ex altero catino excisos, aqua restinxerit, laminam ferream, quæ est in priore fornace, forcipe reponat in suo loco, & carbones batillo in catinum reijciat: dum hoc su um munus exequitur magister, interea remoueat ligna à tigillis follium, ut in alijs panibus reco ndis tertiam operæ partem consumat. Hoc prætereundum non est: si particula alicuius instrumenti ferrei casu in catinum inciderit, aut ab homine maleuolo iniecta fuerit, æs, anteaquam ferrum consu matur, confici non potest: quo modo duplicatus labor in id insumitur. Ad extremum minister carbones candentes omnes extinguat: & malleo lutum siccatum ex ore fistulæ æneæ decutiat. Is altera parte cuspidatus sit, altera te res. Manubrium habeat ligneum quin pedes longum. Quoniam uerò periculum est, ne æs, si pompholyx & spodos, quæ adhæserunt ad murum & parietem ei suppositum, decidant in catinum, dissipetur, eas interdum abstergat: sed singulis hebdomadis florem æris ex labro aquis effusis eximat: in id enim de panibus, cùm restinguuntur, decidit. Porrò folles, quibus magister ille utitur, ab alijs differunt magnitudine: nam eorum tabulata sunt longa pe des septem & semissem, posteriore parte lata pedes tres, priore, qua caput at tingunt, pedem et palmos duos ac totidem digitos. Caput uerò longum est cubitum & digitum , posteriore parte latum cubitum & palmum, deinde pau latim angustius: follium nares constringuntur catena ferrea: quam coercet batillum crassum, cuius alterum caput penetrat in terram ad secundi muri longi tergum: alterum sub tignum, quod prioribus tignis perforatis est impositum, subit. Eædem nares sic collocantur in fistula ænea, ut ad palmum unum absint ab ore: quod latum esse debet digitos tres, ut flatus eo uehemen− tius per angustias eluctetur.

C atinus A. A sserculus B. C uneus C. P anes ex ære, cun diuiso, facti D. Forceps E. Labrum F.