Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/460

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

qua parte mare ad litus stagnauerit, & ampla fuerit ac æquata campi planicies, in quam marini fluctus non infunduntur, ea uel tria, uel quatuor, uel quinque, uel sex, incilia fiunt, lata pedes sex, alta duodecim, longa sexcentos: uel longiora, si planicies illa se extendit in longius spacium: eorum unum ab altero distat ad pedes ducentos . Rursus inter ea fiunt tria incilia transuersa : quinque fossa principalis sic agitur, ut aquas è stagno haustas, infundere poffit in incilia, at hæc in salinas, quibus inter incilia planicies plena est. Salinæ autem sunt areæ ad modicam altitudinem depressæ: circa quas terræ, ex eis, cùm deprimerentur, effossæ, uel cùm purgarentur, extractæ, aggerantur: at etiam inter areas siunt aggeres pedem alti: qui retinent aquas in eas immissas. Incilia habent ora, per quæ aquas primæ quæ areæ recipiunt. Areæ quo habent ora, per quæ aquæ rursus ex alijs in alias permanant. Præcipitur autem libramento, ut aquæ ex area in aream influere, & eam replere possint. His omnibus recte & ordine factis, septo recluso aperitur os stagni, quod aquas marinas cum aqua pluuia, uel fluuiali permistas continet : ac omnia incilia conplentur . Deinde aperitur os primæ cuius areæ: quæ reliquas talibus aquis replet: hæ cùm sale, in quem densantur, totas areas incrustauerint, ipsæ denuo ab omnibus rebus terrenis purgantur: tum rursus prima quæ area in cili proxima repletur istiusmodi aquis: quæ relinquuntur, donec plurimis earum partibus tenuibus, ardore solis in halitum conuersis & dissipatis aliquantum crassescant: mox aperto ore ex ea emittuntur in secundam: ubi cum certo temporis spacio manserint, eius quo os aperitur, ut in tertiam aream influant: in qua tandem totæ spissantur in salem. Areæ uerò iterum at iterum, sale exempto, marinis aquis complentur. Verùm sal rastris ligneis coradetur, batillis eijcitur.

Mare A. Stagnum B. Septum C. Incilia D. Salinæ E. Rastrum F. Batillum G.