Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/464

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

octo & dimidium, latum septem & dodrantem, altum, si ligna cremantur, ferè quatuor, si stramina, sex. Tum autem bacillum ferreum, ad quatuor pepes longum, in foramine ferrei pedis, qui in medij oris, lati pedes tres, solo insistit, includunt: & in ipsum intus procedens stramina inijciunt: at unamquan cortinam ex ferri uel plumbi nigri laminis, longis pedes tres, & totidem latis, minus duobus digitis quadrangulam conficiunt, longam pedes octo, latam septem, altam semipedem: quæ laminæ iccirco non admodum crassæ sunt, ut aqua citius igni calescat, & decoquatur: quò uerò salsior fuerit, eò breuiore tempore densatur in salem. Hanc cortinam, qua laminæ clauis confixæ compinguntur , maltha, quæ habet taurinum iecur, taurinum sanguinem & cinerem, oblinunt : ne salsa effluat, aut exudet. Ad utrun foci medij latus bina tigilla quadrangula ad tres pedes longa, ad semipedem lata & crassa sic defodiunt in terra, ut alterum ab altero distet pede: utrun sesquipede altius quàm cortina assurgat: quibus, postquam cortina fuerit in fod muris locata, immittuntur duo tigilla eiusdem latitudinis & crassitudinis, sed longa pedes quatuor: quæ, ne decidant, curta tigilla excauata continent. Illis autem longis tres perticas, longas pedes tres, latas digitos tres, crassos duos transuersas imponunt: quarum alia ab alia distat pede. Singulis autem ternos bacillorum ferreorum uncos inijciunt, binos extra tigilla, singulos in eorum medio. Hæc bacilla pedem longa utrin sunt uncina ta: alter uncus dextram, alter sinistram spectat: inferiorem n inijciunt fibulis, quæ utrin clauis fundo cortinæ affixæ in medio curuatæ eminent. Sunt præterea duæ perticæ longæ pedes sex, latæ palmum, crassæ digitos tres: quæ priori tigillo subditæ in posteriore iacent: utrius posteriori capiti inijciunt uncum bacilli ferrei, longi pedes duos, & digitos tres: cuius caput inferius retortum cortinam sustinet: nam eius posterior pars duobus posterioribus foci angulis non insistit, sed ab eis abest ferè bessem, ut flamma, & fumus eluctari possint: quæ posterior foci pars semipedem crassa, semipede altior est quàm cortina: quam crassitudinem & altitudinem etiam habet paries inter hunc & tertiam casæ partem medius & utri contiguus, ut hæc, ex terra & cinere factus, non ut ille lapidibus salsis ductus: sed cortina prioribus duobus foci angulis, eius lateribus insistit: quæ, ne flamma ex foco exiliat, cinere obturant. Si salsæ situla infusa in omnes cortinæ angulos influit, recte est super focum imposita.

Focus A. Os foci B. Cortina C. Tigilla in terra defossa D. Tigilla eis immissa E. Pertica breuiores F. Minora bacilla ferrea uncinata G. Fibulæ H. Perticæ longiores I. Maiora bacilla ferrea uncinata K.