Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/467

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ctis imponit & percutit: sed recentem primis duabus hebdomadis ter, reliquis bis. Quo modo crustæ de fundo decidunt : quæ ni decussæ fuerint, tardius uehementiore igni sal conficitur : qui & plus salsæ consumit , & cortinæ lami nas adurit. Si tunc aliquæ rimæ, quibus cortina fathiscit, apparent, oblinuntur maltha. Sal, qui primis duabus hebdomadis conficitur , minus bonus est, quod ferrugine fundi, nondum crustas contrahentis, soleat infici. Quanquam uerò sal isto modo ex salsis tantum putealibus & fontanis fit, tamen etiam eodem ex fluuialibus & lacustribus, & marinis potest confici: quin ex his etiam, quæ arte salsæ sunt. Etenim in locis, in quibus sal effoditur, eius impura fragmenta & ramenta conijciuntur in aquam dulcem, ipsa decocta spissatur in salem. Quidam salem quo marinum, aqua dulci affusa, recoquunt , & in metarum paruarum figuram formant.

S itula A. M odulus B. C upa C. M agister D. A dole−scens E. V xor F. S patha lignea G. A sseres H. C orbes I. B atillum K. R utrum L. S tramina M. C yathus N. V asculum sanguinem continens O. C antharus ceruisiam continens P.