Pagina:Agricola De re metallica.djvu/479

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


nacis pars uacua compleatur tota ijsdem saxis aluminosis: mox igni continenter urantur donec rubescant , & fumum sulfureum exhalent : d eis secundum diuersam ipsorum naturam spacio decem uel undecim uel duodecim, uel plurium horarum accidit: hoc unum magistro maxime cauendum est, ne saxa plus minus quàm oportet, urat: nam altero modo aquis conspersa non mollescunt , altero uel duriora fiunt uel in cinerem resoluuntur : neutro ex eis alumen copiosum conficitur , quia uires, quas habent , ipsa deficiunt : deinde refrigerata extrahantur, & in aream conuehantur , alia alijs superponantur, ut strues fiat longa ad pedes quinquaginta, lata octo, alta quatuor: quibus aquæ, cochliari alto haustæ, inspergantur diebus quadraginta: uernis quidem mane & uesperi, æstiuis etiam meridie: tanto temporis spacio madefacta calcis instar restinctæ resoluuntur, oritur noua quædam aluminis futuri materia, quæ mollis est at simillima liquidæ medullæ in saxis repertæ: & quidem candida, si saxa ante fuerunt candida quàm urerentur: rosea, si rubor candore mistus eis insedit: ex illa fit alumen candidum , ex hac roseum : tum fornax sit rotunda : cuius pars inferior, ut uim caloris sustinere possit, fiat ex saxis, quæ igni ne liscunt, nec in puluerem resoluuntur , cratis instar constructis : ab his alte duobus pedibus in muro, ijsdem saxis ducto, collocetur grandis cortinæ fundum : d constet è laminis æreis: ei us fundi concaui & rotundi linea dimetiens , pedum sit octo: in locum uacuum , qui est sub fundum , imponentur ligna igni accendenda . Super marginem fundi corti na saxis extruatur figura turbinata, ut eius fundi linea dimetiens fiat pedum septem , oris decem : ipsa alta octo: quæ intus oleo perfricetur, deinde malthetur, ut aquas bullientes continere possit: maltha fiat è calce recenti, cuius gleba uino sit restincta, è squama ferri, ex umbilicis cum albumine ouorum & oleo tusis at permistis: margini cortinæ superponatur ligneus circulus, crassus pedem , altus semipedem : in quo excoctores reponant batilla lignea, quibus aquas à terreno & glebis saxorum non resolutis, quæ resident in cortinæ sundo, purgant. Cortina sic præparata fere tota compleatur aquis, in eam per canaliculum infusis, quas acri igni core conuenit us dum bulliant: deinde materiæ, ex saxis ustis & aqua conspersis ortæ, cisia octo paulatim à quatuor excoctoribus conijciantur in cortinam : qui batillis, quæ us ad fundum pertingant, materiam ab imo reuoluant & cum aquis misceant : ijsdem glebas saxorum non resolutas è cortina eximant: quo modo ter aut quater oemm materiam inijcient ho ris plus minus duabus uel tribus interpositis: quibus aquæ, saxea illa materia refrigeratæ, rursus incipient feruere: aquas tandem satis purgatas & ad congelandum aptas altis cochlearibus effusas per canaliculos ducant in triginta la− cus roboreos, uel rnos, uel cerreos: quorum pars uacua sit longa pedes sex, alta quin, lata quatuor. In his aquæ congelant & in alumen densantur uer no tempore diebus quatuor, æstiuo sex: postea foraminib. quæ in lacuum fundo sunt, apertis, aquæ non congelatæ excipiantur uasculis, et refundantur in cor591tinam , uel reseruentur in uacuis lacubus, ut cum magistro excoctorum uisum fuerit eas ministri in cortinam refundant : quæ quia non carent alumine, meliores sunt aquis eius prorsus expertibus: tum alumen scalpro uel cultro excindetur: d crassum & præstans erit secundum saxi uires: candidum uel roseum secundum eiusdem saxi colorem . At terrenus puluis, qui aluminis particeps in fundo lacuum residet crassus ad digitos tres aut quatuor, denuo cum noua aluminis materia