Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/489

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
Fons bituminosus A. Situla B. Olla C. Operculum D.

Quin omnes succi concreti, si copiose & abundanter cum aquis fuerint permisti, at omnes etiam terræ, resident in fontibus, & in riuorum ac fluminum alueis: at lapides, in his iacentes eis obducuntur: nec indigent ullo solis aut ignis calore, quo concrescant . Quod cùm uiri sagaces considerassent , excogitarunt rationes, quibus reliquos quosdam succos concretos , & terras quasdam insignes colligerent: etenim talem aquam, siue ex fonte, siue ex cu− niculo defluat, aliquot lacubus ligneis, uel castellis ex ordine collocatis excipiunt: in eis enim resident: quare singulis annis derasi colliguntur : ut in monte Carpatho chrysocolla, in Meliboco ochra.

Os cuniculi A. Canalis B. Castella C. Canaliculi D.