Pagina:Agricola De re metallica.djvu/491

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


sa facti unà commisceantur : ad quas adijciatur minuta magnetis particula: certe singularis illa uis nostris etiam temporib . æ ac priscis ita in se liquorem uitri trahere creditur, ut ad se ferrum ailicit: tractum aunt purgat, & ex uiridi uel luteo candidum facit: sed magnetem postea ignis consumit : qui uerò iam dictis succis carent , ipsi duas portiones cineris rnei uel ilignei, uel roborei, uel cerrei, aut, si hi in promptu non fuerint, fagini uel abiegni cum una sabuli uel arenæ permiscent , & addunt modicum salem , ex aqua salsa uel marina factum , at exiguam magnetis particulam : sed isti minus candidum & translucidum uitrum conficiunt : uerum cinis ex antiquis arborib. fit: quarum truncus, ubi assurrexit ad altitudinem sex pedum cauatur, & iniecto igni arbor tota comburitur , ac in cinerem uertitur: quod fit hyeme cum niues diutinæ sedent, uel æstate, cum non pluit: nam imbres alijs anni temporib . d cineres cum terra misceant , impuros reddunt : quanobrem tunc ex ijsdem arborib. in plures partes sectis, & sub tecto combustis , cinis confiat . Sed uitrarijs alijs tres sunt fornaces, alijs duæ, alijs una: quib. tres, hi in prima coquunt materiam , in secunda eam recoquunt , in tertia refrigerant uitrea uasa & cætera opera candentia : eorum prima fornax concamerata & furno similis sit: in cuius superiori camera, longa pedes sex, lata quatuor, alta duos lignis aridis accensis res mistæ coquantur acri igni donec liscant, & in massam uertantur uitream : etsi nondum satis à recremento purgatam: ea refrigerata extrahatur & in partes diuidatur: in eadem fornace ollæ, quæ continebunt uitrum, calefiant.

Primæ fornacis inferior camera A. Superior B. Vitrea massa C.
De re metallica 1556-308.png