Pagina:Agricola De re metallica.djvu/493

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


De re metallica 1556-309.png

At quibus duæ sunt fornaces, eorum partim in prima coquunt misturam , & in secunda non modo eandem recoquunt, uerum opera etiam uitrea reponunt: quanquam in diuersis cameris partim in secunda materiam coquunt pariter & recoquunt, in tertiam uerò opera uitrea recondunt: at ita illi carent tertia fornace, hi prima: sed istiusmodi fornax secunda differt ab altera fornace secunda: etenim rotunda quidem est, sed eius caua pars lata pedes octo, alta duodecim, quod constet ex tribus cameris: quarum infima non dissimilis est inferiori alterius secundæ fornacis. In mediæ uerò cameræ muro sunt sex fornices: quæ cum ollæ calefactæ in eam impositæ fuerint, etiam luto obstruuntur relictis modicis fenestellis: in huius mediæ cameræ summa & media parte est foramen quadrangulum, cuius longitudo, item latitudo ad palmum: per id calor penetrat in supremam cameram: quæ posteriori parte habet os, ut in oblongum uas fictile, in ea locatum, opera uitrea paulatim refrigeranda reponi possint. Ea autem parte solum officinæ est altius, aut scamnum habet appositum, ut uitrarij conscendentes commodius opera pos− sint recon dere.

Alterius fornacis secunda camera infima A. Media B. Suprema C. Eius os D. Foramen rotundum B. Foramen quadrangulum F.