Pagina:Agricola De re metallica.djvu/495

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


pueri interdiu noctu alternatim ignem alunt aridis lignis in focum impositis. At quibus una tantummodo fornax est, utuntur ea secunda , quæ ex tribus came ris constat: nam ut proximi materiam uesperi inijciunt in ollas: mane uerò recrementis detractis opera uitrea conficiunt : quæ in supremam cameram , ut alteri, recondunt . Verum secunda fornax, siue ex duabus, siue ex tribus cameris constiterit, at etiam prima, fiant ex lateribus crudis in sole siccatis: qui ducti sint ex terra, quæ facile igni ne liscit, nec in puluerem resoluitur: et quæ à lapillis purgata sit, at bacillis uerberata: eadem terra calcis loco lateres interlinantur : ex eadem figuli forment tam uasa ollas, ea in umbra siccent . Duabus partibus absoluta restat tertia. Massa uitrea in prima fornace eo, quo dixi modo, confecta & fracta ministri secundam excalfaciunt , ut ea fragmenta recoquant . Dum uerò hoc agunt , interea ollæ in prima fornace primum lento igni calefiunt, ut humorem exhalent : deinde acriori, ut siccatæ rufescant : mox uitrarij huius os aperi unt, & ollas forcipe prehensas, si rimis non fathiscunt , celeriter in secunda reponunt : et recalfactas fragmentis uitreæ massæ, uel uitri complent : deinde fenestras oens luto & laterib. obstruunt : cuius loco duabus tantummodo fenestellis relictis, de quarum altera inspectant & fistula recipiunt uitrum , quid ollæ in se continent : in altera reponunt alteram fistulam ut calida fiat: utra orichalcea, uel ænea uel ferrea est, tres pedes longa: quin ante fenestellas crusta marmoris fornici imponitur: at ei rursus terra aggerata & ferrum : hoc fistulam in fornacem immissam retinet, illa oculos uitrarij ab ignis calore tuetur: his omnibus ordine factis uitrarij opus perficiendum aggrediuntur. Lignis aunt aridis, quæ flamamm , non fumum emittunt , fragmenta recoquunt : sed quanto diutius recoxerint, tanto puri ora & magis translucida ex eis fiunt opera: tanto minus maculosa et uesiculis turgescentia : tanto deni facilius uitrarij suum munus exequuntur : quocirca qui materiam , ex qua uitrum conficitur , unam modo noctem coquunt , ac mox ex ea opera uitrea efficiunt , minus pura & translucida faciunt , qui primo massam conficiurr uitream , dein eius fragmenta, diem noctem recoquunt : at hi etiam minus pura & translucida , qui duos dies noctes eadem recoquunt : nam uitri bonitas non solum in materia, ex qua conficitur , sita est, sed etiam in condo . Sæpius aunt uitrarij fistulis rapiunt experimentum : sed primum ex eo didicerint fragmenta recocta satis esse purgata, quis altera fistula in ollam demissa, & paulatim uersata, recipit uitrum : d tan lentus aliquis & glutinosus succus ad eam adhære scit: & quidem globosum. Recipit uerò tantum , quantum ad opus, quid efficere uult, satis est: id marmori impressum uoluit & reuoluit, ut adunetur: at per fistu lam inspirans uesicæ instar inflat: quam fistulam ties inspirat, sæpius uerò inspirare necesse habet, toties eam repente remotam ab ore ad maxillam admouet, ne flammam spiritu reducto in os trahat: mox fistulam sublatam circum caput in orbem torns uitrum facit longum , aut idem in æreo instrumento cauo uersans figurat: tum recalfaciendo , inflando, premendo , amplificando in poculi, uel uasis, uel alterius rei figuram mente conceptam , format: deinde rursus marmori imprimit, at sic fundum dilatat: d altera fistula in partem interiorem compellit : postea forfice eius os amputat: at, si res hoc postulat, pedes & ansas affingit: quinetiam , si ei libitum fuerit, inaurat, & uarijs colorib. pingit. Postremò in oblongo uase fictili, quid est in tertia fornace, uel in suprema secundæ camera reponit, sinit refrigerari: quid cum talibus operib. sensim refrigeratis plenum fuerit, bacillo ferreo la−