Pagina:Agricola De re metallica.djvu/501

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


bestiæ uolucres & aquatiles solum mutant & secedunt: quarum aliæ in his ipsis regionibus & locis, in quibus æuum agere consueuerunt, refrigerationem in æstate, in hyeme teporem solent persequi: aliæ in longinquis & ultimis. Ac ferè uolant, natant, eunt ad habitandum in locis, in quibus aer ita sit temperatus, ut cibos ferat uel suggerat: quorum nascendi facultatem eis adimit terra, quando frigore obriguit, uel calore exaruit: aqua eos non suppeditat, quando conglaciauit . Aues enim quædam æstiuo tempore in syluis, hyemali ad horrea & tecta plerun commorantur : ut pica, cornix, lurida, quam i)/k− t on Græci, Latini uocant galgulum: quædam cum æstate æuum agant in syluis, hyeme demigrant in finitimos locos apricos, montium recessus secu− tæ: sicuti uultures, milui, sturni, turdi, merulæ, palumbes, upupæ. Aquatiles etiam uolucres temporibus hybernis se conferunt ad lacus & fluuios, in austri partibus sitos, qui frigore non congelant: aut ad aliquam fluminum partem, cui aqua non conglaciat: ut ardeolæ, mergi, corui aquatici, onocrotali, fulicæ, anates immansuetæ, rdulæ: quædam ab ultimis quasi terris discedunt in ultimas: ueluti grues. Etenim, quod Aristoteles tradit, ex Scythiæ campis proficiscuntur ad paludes Ægypto superiores, unde Nilus profluit. Abeunt etiam longius olores, ciconiæ, immansueti anseres. Paucæ uerò aues hyeme in syluis manent, ut tetraones, attagenes: minus multæ in agris, quarum in numero sunt perdices. Item piscium alij, ut uitare possint solis calores, æstate de litore abeunt in altum: & contrà, ut consectari ant teporem, consenti tempore ex alto, in quo se merserant, emergunt, ac in litore uersantur: ueluti delphini: alij ex mari ingrediuntur in mare, ut thynni hyberno tempore ex Ponto in magnum mare: & contrà uerno ex magno mari in Pontum. Alij eodem tempore in fluuios, ut salmones, thynni , sturiones. At hæ animantes subterraneæ dici non possunt: ut nec ullæ aliæ quæ terræ cauernas non succedunt: etiam si frigoris uitandi causa hybernis mensibus, caloris æstiuis occultentur & lateant, quales sunt in hominum genere qui multum frigidas aut calidas regiones habitant: nam qui illas hyberno tempore, qui has æstiuo in domibus latent, in quadrupedum genere erinacei: hyeme enim se condunt in cauas arbores, in quas autumno poma comportarunt . Similiter glires & mures Pontici, ac serpentes quidam se condunt in cauas arbores: sed hi ipsi maxima ex parte, ut postea dicam , saxorum cauernas succedunt . Quædam etiam blattæ & asellæ rimis parietum & domorum latebris occultantur. Formicæ quo conduntur in aceruis, in quibus congerendis uere & æstate multum operæ & laboris consumpserunt . Apes item domesticæ hyeme ingrediuntur in alueos, syluestres aut in caua arborum, aut in terræ cauernas, aut in parietinas: crabrones quo syluestres in cauernas, & quosdam quasi nidulos arborum : uespæ in earundem domorumúe nidulos, quos æstate construxerunt. Similiter hyeme latent in cauis arboribus non paucæ uolucres, ut cuculus, picus, coruus, cuius caput rubra macula insigne, qui propterea w_ur)r(o− ko/rac( à Græcis nominatur, upupæ quædam. At hirundines tam domesticæ quam agrestes in loca uicina quæ sunt tepidiora secedunt : quæ si defuerint eis, se in angustis montium locis condunt , in quibus aliquando etiam sturni, palumbes, turtures, merulæ, turdi, alaudæ, upupæ latere consueuerunt . Siue autem in