Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/503

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ta est arx illa, cui multæ & magnæ fenestræ, quin in pede ipsius montis cellæ sunt subterraneæ cum equorum item stabulis. Vtra arx hoc ænigma peperit usitatum Saxonibus & Toringis, Dic quibus in terris arx alto condita monte, Mille ubi per tectum possunt errare bidentes. Hoensteini etiam, quæ arx est Misenæ trans Albim, equorum stabula in saxo incisa sunt. Et Prænestinæ fossæ subterraneæ literis celebrantur, in quarum una Caius Marius obsessus, extinctus occidit. Græcas quo mulieres, quæ meretricium quæstum faciebant publice, in cellulis subterraneis habitasse ex comicorum scriptis apparet: à quibus xamaitupEI)_a nominantur. Et ganeum a) ga_s , quòd esset in terra, dictum putat Terentij interpres. Tales etiam cellæ Romæ fuerunt, & frentiores quidem sub circo maximo, qua pertinet ad naumachiam , & in uico Suburano, & Suramæniano at Thusco: quin Romæ subterraneæ Ditis aræ fuerunt, & subterraneum Consi templum: ac antiquos dijs inferis effodisse scrobes subterraneas, nymphis antra legimus. In maritimis quo Germaniæ quibusdam urbibus, sicut in Prussis Dantisci, & in Saxonibus Lubeci, bona uulgi pars sub terra habitat in testudinibus, super quas exstructæ sunt magnificæ domus, quæ à dominis incoluntur. Eodem modo cuniculus, uulpes, fiber, lutra, meles, & fortassis aliæ quædam bestiæ subeunt cauernas, sed egrediuntur ad pastum ca pescendum etiam hyberno tempore. Ac cuniculus quidem multos fodit specus, & in colles terrenos agit cuniculos: ex qua re nomen inuenit. Mane & uesperi egreditur, reliquo tempore ferè latet. Aliquos aunt specus operit pul uere, ne deprehendantur. Sed eum uiuerra at parui quidam canes, quibus est ad inuestigandum sagacitas narium, in specus & cuniculos immissi, aut liquor feruens in eosdem infusus, fugatum & exturbatum pellunt in retia, quibus capitur. Cuniculis aunt non unus est color: uel enim in cinereo fuscus, uel lepori nonnihil similis, uel maculosus: quomodo candidi nigris uel rutilis maculis stellantur. Vulpes uerò in primis ad fraudem callida, non tam ipsa fodit specus, quàm ab alijs animantibus effossos occupat. Et melem à specu prærepto, quia eius os stercorib. inquinat, foetore abigit. Venatur lepores, cuniculos, mures, gallinas, aues, pisciculos. Dolose autem agit omnia. Etenim sæpe lepores & cuniculos, dum simulat se cum eis colludere uelle, capit incautos, muribus, ut feles, insidiari solet: gallinas noctu, clam ingressa in casas, prehendit & asportat: aues, dum insidiose se fingit mortuam, ad ipsam aduolantes, captas necat & deuorat: aquilæ impetum supina iacens in terra pedibus arcet donec comprehensam laniet. Cauda, quam huic animali magnam & uillis densam natura donauit, à ripis in flumen demissa, pisciculos in eam innatantes capit: & cum paululum de ripa se subduxerit, illam conquassans pisciculos captos excutit in terram ac deuorat. Retrorsum etiam gradiendo ad nidulum uesparum accedit, quòd sibi ab earum aculeis metuat: ac cauda in nidulum immissa, uespas excipit: mox his ipsis refertam extrahens proximo lapidi, uel arbori, uel parieti, uel maceriæ illidit: omnibus uespis isto modo oppressis & interfectis nidulum uastat at exinanit. Eadem cauda canem , cum eam insectatur, hac & illac per ipsius rictum ducta, eludit. At erinaceum, quòd ob