uoce nomen hoc traxit. Cum his duabus cognationem habent noctuæ sed differunt uoce. Nec enim ululant, uerum edunt sonum, m Ariftophanes kikkaban_ nominauit. Earum quatuor sunt genera. Vnum, cui pluma aurium modo eminet: quod maximum est, & asio uocatur. Alterum eximij candoris in gutture & uentre, alio qui candidis & luteis maculis alternis distinctum. Tertium paruum , quo, ut etiam senti, aucupes uenantur aues. Quartum minus illo: quod in rupibus saxis uersatur. Hoc, sicut & proximum, ciner is & candidis maculis uariat, item alternis. Nycticorax autem, hoc coruus nocturnus, niger est, ut alterius generis coruus, sed eo plerun nor. At uespertilio, quæ ex uespere, quo euolat, nomen hoc duxit, muonnihil similis est, quare scite scripsit Varro: Factus sum uespertilio, ne muribus planè, ne in uolucribus sum. Alas enim habet & uolat, quod non conuenit cum muribus: sed animalia parit, non oua, in qua re cum uo ucrum natura non congruit, & fStus uberibus admotos lacte nutrit, cum uolucres cibos conquirant undi, quos in os pullorum inserant. Præterea sunt ei dentes, quibus carent uolucres. Caput autem simile habet muri uel cani: aures plerun duas, raro quatuor: dentes serratos: corpus obscure fuluis pilis uestitum, rostrum tamen nigrum, item aures: alas duas, quæ ut draconis & piscis uolantis, non ex plumis constant, sed ex membranis, & quidem nigris. In utra uerò ala habet digitum, cui est unguis, caudam latam, & sicut alas, membranaceam, in qua duos pedes, quorum uter quinos habet digitos uncis unguibus armatos, quibus in parietibus & rimis cauerna um adhærescit. Aut enim pendet, aut uolat, aut iacet. Quia uerò pedes non oriuntur ex corpore, sed ex cauda, ei esse traditur coxendix una. Vocem aeutam ut mus non emittit, uerum ferè ut catellus latrat. Geminos autem, ut Plinius, uolitat amplexa infantes, secum deportat. Cauda & alis affixa dies aliquot uiuit. Quinetiam Troglodytæ, qui in Africa habitant, interdiu, maxime uerò meridie latent in suis specubus. De primi generis animantibus, quæ noctu uel interdiu in terræ cauernis delitescunt, dormiuntúe satis. Abeo ad secundi generis animantes, quæ certo anni tempore, ut dixi, subterraneas cauernas succedunt, & in eis graui somno pressæ menses aliquot, quasi mortuæ sine cibo consumunt, ac usque ad finem eum latent, dum tepore ueris humo excitatæ reuiuiscunt, & reminiscuntur cibum, m tanto tempore oblitæ erant sumere. Tametsi ex his de quibus iam dixi, aliquæ sunt etiam, ut omnis generis quædam bestiæ sunt, in harum numero, ut suo loco dicam . Hæ aunt aut terrenæ sunt, aut uolucres, aut aquatiles, aut earum uita est in terra pariter & in humore: sed terrenas hic quo primò persequar. Ita multæ quadrupedes hyemis aut æstis tempore se in specus condunt. Etenim mures Alpini autumno subeunt cauernas, in quibus æstate cubare consueuerunt. Nam in eis ex fSno, straminibus, sarmentis exstruunt cubilia, in quibus totam hyemem us ad uererinaceorum instar conuoluti delitescunt & dormiunt. In una cauerna plerun septem, aut nouem, aut undecim, aut tredecim. Mira uerò eis machinatio & solertia cum foenum ac reliqua iam congesserunt. Vnus enim humi stratus erectis pedibus omnibus iacet in dorso, in quem, tanquam in plau−
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/506
Appearance