Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/519

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

gnam conficiunt. Basiliseum ex uolucrum, quas Ægyptij uocant ibes, ouis gigui theologus Cassianus affirmat: uulgus ex ouo, d gallus peperit, mon strose asserit nasci: qualis fuisse perhibetur is qui Zuiccæ aliquot homines necauit suo ueneno, qua de causa dominus cellæ, in qua crat, fores clausit, muro sepsit. Sequitur draco à uidendo appellatus, d acrius cernat quam cæteræ serpentes, quocirca ueteres eum thesauris custodiendis præfecerunt : at in ipsius custodia ædes sacras, adyta, oracula posuerunt. Est autem ad ad− spectum pulcher: etenim totus niger, præter uentrem, qui subuiridis, & car− nem sub mento, barbæ speciem præ se ferentem, quæ felle tincta uidetur esse. Pellis utrius supercilij pinguis. Ipse præterea utrin triplici dentium ordine decorus: nec tamen multum mordens. Pugnat in alijs regionibus cum aquila, in Africa & India cum elephante. Nam in his sunt uicenûm cubitorum. Duplex eius genus: unum terrenum, quod iam descripsi: alterum uolucre, cui ut uespertilioni membraneæ suntalæ. Id ex uastitate Libyæ uento Africo inuehi in Ægyptum Cicero scriptum reliquit. Vnum habui longum sesquipedem, quo Ambrosium Fibianum donaui: cui ferè color crocodili fuit: de hoc scribit Lucanus:

Vos quo qui cunctis innoxia numina terris
Serpitis aurato nitidi fulgore dracones
Pestiferos ardens facit Africa, ducitis altum
Aera cum pennis, armenta tota sequuti
Rumpitis ingentes amplexi uerbere tauros,
Nec tutus spacio est elephas, datis omnia letho,
Nec uobis opus est ad noxia fata ueneno.

Vt autem ex dictis serpentibus aliquæ in calidissimis regionibus nullo anni tempore necesse habent latere, certe in arenis & rimis saxorum solent cubare. Serpit etiam teredo, caret enim non modo pennis, uerum etiam pedibus: sed ea cui color æneus sub lignis putridis & nascitur & latet, ac plerun iuxta scolopendram inuenitur. Crassitudo ipsi est minimæ pennæ an serinæ, qua utimur, cùm scribimus: longitudo scolopendræ, sed teres est. Hactenus de animantibus, quæ in terra latent, aliquo anni tempore: nunc dicam de subterraneis proprie uere sic dictis, hoc est de his quæ intra terram gignuntur , & semper ferè sub terra, quasi defossæ uiuunt. Hæ aunt ipsæ par tim in terra sicca, partim in humida, uel in aquis subterraneis uitam agunt . Primi generis sunt talpa, mus, rana uenenata, spondylis, ascarides, lumbrici, cochleæ cauaticæ: alterius, pisces subterranei: quas animantes singulas persequar: & primò quidem talpam . Ea quadrupes est non multum dissimilis muri, cæ ea tnm : quanquam oculorum effigies, scribit Plinius, inest, si quis prætentam detrahat membranam , quæ non est pilis uestita: liquido audit etiam obruta, extracta ex terra, quam in aruis, magis uerò in pratis & hortis, passim egerit, diu non potest uiuere: crura habet breuia, quare tarde graditur: digiti, qui in prioribus pedib. sunt quini, in posterioribus quaterni, oens acutis unguiculis, quibus terram fodit, armantur: pilos aunt habet nigrore splendido insignes: qui catulis earum sunt albi. Vescitur ranis, etiam uenenatis, lumbricis, radicibus