Pagina:Agricola De re metallica.djvu/55

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Non dissimiliter uenae dilatatae inter se differunt extensione in latum: in quam uero mundi partem in terra se dilatent etiam ex commissuris saxorum potest intelligi. Hae enim si occidentem uerfus uergunt in profundum, uena dicitur ex oriente pertinere in occidentem: si contra orientem uerfus, ex occidente in orientcm. Eodem modo ex commisturis existimare pollummus de meridie & septentrionibus, ac de partibus mundi non principalibus, earumque intermedij