Porro ex una uena, quae durissimo aliquo saxo, quasi rostro, finditur & diuiditur in partes, aut qua fibrae in saxo molli difijciumt, duae plurefue fiunt: quae interdum rursus inter se coniunguntur, interdum diuisae manent
- Vena diuisio A B Eiusdem partium coniunctio C
Sed uena an diuidatur an iungatur cum altera ex solis saxorum commistumris intelligi potest: uerbi causa, si uena principalis ex oriente pertinet in occidentem, commissurae saxorum item ab oriente in profandum terrae descendunt uersus occidentem. At uenae sociae, quae cum ea iungittir, siue procedit ex partibus meridiei siue septentrionum, commissurae saxorum similiter ac ipsius extensio se habent: & cum uenae principalis commissuris, quae post coniunctionem eaedem manent, non concordant: nisi socia ex eadem mundi parte procedat cx qua principalis.Tunc uero uenam latioren nominamus principalem:strictiorem, sociam.si uero principalis diuiditur in partes, commissurae saxorum, quae partibus sunt, eandem descendendi in profundum terrae rationem feruant quam uena principalis.sed de uenarum profandarum coniunctio ne & partitione satis, nunc ad dilatatas uenio. Dilatata autem uena aut secat profundum: aut cum ea iungitur: aut ab eadem diuulsa diuiditur in partes.
- Venu dilatata secans profundam A C- Vina profundi B. Vena dilatata quae iungitur cum profunda D E Vena profunda F Vena dilatata G. Eius dimisae partes H I, Vena profunda quae dilatatam diuellit K