Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

At cumulata habet originem, finem, caput, caudam, non secus ac profunda Tam autem cumulatam quam dilatatam saepenumero uena profunda transuersa secat.

Origo A. Finis B» Caput C. Cauda D. Vena transuersa E.

Fibrae porro, quae sunt uenulae, distribuuntur in transuersas, in oblique uenam diffindentes, in socias, in dilatatas, in incumbentes, transuersa autem uenam secat: oblique dissindens eam quasi' decustat: socia cum ipsa iungitur: dilatata uenae dilatatae instar per eandem penetrat: sed fibra dilatata aeque ac profunda solet esse socia.