Pagina:Agricola De re metallica.djvu/74

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


arcas adipiscerentur.Hodie cum ritus ille solennis scruetur, ratio ueriae dimetiendae, et iuris dandi est commutata.siquiden, ut supra explicaui, area capitis fodinarum constat ex tribus demensis duplicatis, cuiusque; uero alterius fodinae, ex duobus: & magister metallicorum uniuscuiusque fodinae ius dat ei qui primo petrjt. Rex uero uel princeps, quia omne metallum uectigale estipli ex parte plerumqe; decuma, ca comtentus est .Verum cuiusque areae, siue uetus siue noua fuerit, dimidia latitudinis pars femper est in fundamento uenae profundae, dimidia in tecto, Quinetiam si uena recta defeendit in terram, tota area similiter recta defeendit: sin uena fuerit deuexa, tota quoque area deuexa erit, cuius latitudinis iusareae dominus quatenus uena defeendit in profundum terrae, perpetuo retinet. Porro magister metallicorum rogatus uni domino uel societati dat ius non modo capitis fodinarum aut fodinae alicuius, sed capitis etiam fodinarum & proximae fodinae, aut duarum fodinarum & coniunctarum. Hactenus de formis arearum uenae profundae, earumque dimensionibus, nuncuenio ad uenam dilatatam: cuius arcas non uno modo loci circumscriptio metitur. Nam alicubi magister metallicorum eis sormas dat simillimas formis arearum uenae prosundae:quo sane modo area capitis quidem fodinarum constat ex tribus demensis duplicatis, alterius uero cuiusque fodinae cx duobus, ut supra fusius explicaui.Veruntamen tunc dimetitur fodinarum areas funiculo non tantum ab area capitis fodinarum fronte & a tergo, ut facere aflblet cum formas arearum dat dominus uenae profundae, Sed etiam a lateribus: atque isto modo formantur areae cum in ualle torrens aliaume uis fic aperuit uenam dilatatam, ut in utroque deuexo montis, aut collis, aut campi appareat: alicubi uero magister metallicorum areae capitis fodinarum latitudinem duplicat, esticiturque passuum xiii. alterius autem cuiusque fodinae simplex manet, id est paflumum vn. at longitudinem nullis terminis definit. Aliubi area capitis fodinarum constat quidem ex tribus demensis duplicatis, sed passuum latitudinis habet xiiii.longitudinis uero xxi

Area capitis fodinarum forma.
De re metallica 1556-047.png

Similiter area alteerius cuiusque fodinae componitur ex duobus demensis sic duplicatis ut passus latitudinis habeat xiiii & totidem longitudinis