Pagina:Agricola De re metallica.djvu/83

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


rarij laborat, alicuius partis, cuius procurationi praficitur., fodinas solet inuisere: quo sane modo plerumque fit, ut quatuordecim dierum spacio inuisat omnes. Contemplantur uero & considerant singula & cum praeside cuiusque fodinae deliberant & confultantde fossionibus, de machinis, de substructionibus, deque alijs omnibus. Passus etiam aliquot uenae fodiendos interdum operarijs una cum praeside fodinae locant magno uel paruo precio, prout saxa dura molliaue fuerint jtemque uenae. Attamen si redemptoribus insperata nec opinata duricies occursat, atqj iccirco difficilius & tardius perficiunt opus, ipsis precium maius constituto pendunt: fin mollities propter aquam labore fusccpto facilius & citius perfunguntur, aliquid deprecio detrahunt. Praeterea lurati si manifesto ncgligenriain aut fraudem praesidis alicuius uel operarij deprehendunt, eos primo de officijs & muneribus exequendis monent, autobiurgant. Deinde si diligentiores & meliores facti non fuerint, rem deferunt ad magistrum metallicorum, quj Sua autoritate fretus, eos orbat officijs & muncribus aut si flagitium commisserint, in carcerem confjcit. Postremd magister metallicorum absentibus iuratis, quia ei consiliarij & adiutores dati sunt, neque ius alicuius fodinae comfirmat, neque fodinas dimetitur, earumque terminos constituit: neque controuersias de limitibus dirimit: neque ius dicit: nec denique ullam accepti expendique rationem audit. Iam feriba fodinarum fodinas singulas refert in codices, in urium nouas, in alterum ueteres renouatas. Id autem hoc modo fit Primo figriat nomen eius, qui petrjt ius fodinae: deinde quo die, quai(e hora id petierit: tum uenam, & locum in quo fita fuerit: mox qua conditione ius fit datum: postremo quo die magister metallicorum eam confirmant; Quinctiam ei, cui fodinae ius est confirmatum, scheda haec omnia in se continens datur.Praeterea cuiusque fodinae, cuius ius iam confirmatum fuit, dominos refert in alium codicem: item in alium intermissionem operarum, a magistro metallicorum alicui certis decaustis conceflamun alium pecuniam, quam una fodina alteri suppeditat ad exanclandas aquas, aut ad machinas fabricandas: in alium res a magistro metallicorum & iuratis iudicatas, &controuerfias ab eisdem, ut honorarrjs arbitris, diremptas.Haec autem omnia in codices refert singulis hebdomadis die Mercurij. Quod si ea die feriae fuerint, idipsum proxima Iouis dic facit. At singulis saturni diebus refert in alium codicem fummam expensi praecedentis hebdomadae, cuius rationem cuiusque fodinae praefectus reddidit. Summam autem trimestris expensi cuiusue fodinae praefecti suo tempore refert in singularem codicem: similiter in alium dominorum proferiptiones. Porro ne quis crimen falsi possit committere, omnes illi codices in cistam concluduiitur duabus feris, quarum unius clauem scriba fodinarum habct:alterius magister metallicorum.scriba uero partium cuiusque fodinae dominos, quos ipsi primus uenae uiuentor indicat, in codicem refert, & emptores partium semper inuenditorum loco reponit:qua ratione fit, ut interdum domini uiginti aut plures lienerint in alicuius partis possessionem: nisi uero uenditor praefens fuerit, uel literas ad feribam fodinarum miserit cum suo signo, tum maxime praetoris eius oppidi , in quo habitat, obsignatas, alium in ipsius loco non reponit. Si enim parum prouidus fuerit, ueterem do-