Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/86

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ubi unam tantummodo ordinariam concedit. Verum quando ad operas fit accedendum sonitus magni tintinabuli, campanam barbari uocant, operarijs significat, quo reddito uicatim hinc & hinc concurrunt ad fodinas. Similiter idem tintinabuli sonitus praesidi significat Operam iam esse perfectam: eo igitur audito putei tabulata pulsat, signumque euolandi dat operarijs. Itaque proximi audientes sonitum, malleis pulsant saxa, peruenitque sonus usque ad extremos. Quinctiam lucernae, si seuum sere combustum eas desecerit, indicio sunt operam esse perfectam. sed operarrj die saturni nom laborat: ueriim mercantur ea, quae ad ufus uitae sunt necessaria:nec die solis aut sestis diebus anniuersarijs laborare comsueuerunt, sed tum sacris operam dant.Attamen operarij non cessant, & nihil agunt, si necessitas flagitauerit:nam alias aquae multitudo eos compellit adlabores, alias ruina, quae impendet, alias aliud, atque tum ferijs laborare, ne religioni quiden contrarium habetur. Porro totum hoc genus Operariorum durum est & ad labores natum.surtt uero in primis fossores, ingestores, uectiarij, nectores, discretores, lotores, excoctores de quorum muneribus in sequentibus libris suo loco dicam: nunc fatis est unum hoc adijeere operarios, si a praeside negligentiae fuerint notati, magister metallicorum uel etia ipse praeses una cum praefecto die saturni orbat muneribus, aut parte mercedis multat: sin fraudis, in carcerem mittit. Domini tamen officinarum, in quibus metalla conflantur, & magister excoctorum in suos ammaduertunt.scd de repub. & offierjs metallicorum satis nunc dixi, reliqua in opere, Dc iure & legibus metallicis inseripto, aperiam.

De re Metallica Libri IIII finis-


GEORGII AGRICOLAE

DE RE METALLICA

LIBER QVINTUS

In proximo superiori libro exposui rationem uenae cuiusque dimetiendae & officia metallicorum, in hoc exponam praecepta uenae similiter cuiusque fodiendae, & artem mensorum. Sed ea, quae ad priorem parte pertinent, quia res & ordo hoc postulat, prius perfequar. Itaque primo dicturus sum de fossi onibus uennae profundae, de puteis, de cuniculis, de fossis latentibus i deinde de signis bonitatis quae dant canales, quae, materiae fossiles, quae, faxa: deinde quo modo & quibus ferramentis uenae & saxa cauantur uel excindumtur,