Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/91

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Dixi de puteis, de cuniculis, de fossis latentibus, nunc dicam de signis quae dant canales, materiae fossiles, saxa, atqj ea signa, ut etiam multa alia quae explicabo, magna ex parte uenis dilatatis & cumulatis cum profundis communia sunt. Cum fibra uenae primariae socia extat & eminet, qua parte se cum ea iungit fodiendus est puteus. Cum autem transuersa, uel oblique eam dissindens nobis apparet, si recta descenderit in profundum terrae, ea parte, qua secat uenam profundam, secundus puteus sodiendus est: sin obliqua, duos tresve post passus, ut altior carum connexus perfodi possitan quo maxima spes est inueniendae materiae, cuius gratia terram scrutamur. At si illa iam ante inuenta fuerit, multo copiosior eo loco solet mucniri.Quod si plures fibrae descenderint in terram, metallicus, ut iterum connexum perfodere possit; in medio carum loco puteum fodere debet, aut praestantioris fibrae ratione habere. Quoniam uero uena deuexa non raro prope rectam tenditur, eo loco puteum fodere oportet, quo fibra uel uena transuersa utramque secat: aut uena uel fibra dilatata se trancit nam ibi plerumqj latent metalla. Similiter nobis bona spes effodiendi metalli ostenditur ea parte, qua uena deuexa iungetur cum recta: quocirca metallici tectum aut fundamentum uenae primariae perfodiunt, & iri cis quaerunt uena, quae infra aliquot passus cum prinripa- Ii iungctur.Quinctia ijdem metallici si uenam primariam nulla fibra uel uena transuersa diuiserit, quam fodiendo sequi possint, solida etiam tecti aut fundamenti saxa perfodiunt: quae fostae latentes item ugvnrccl nominantur, ' siue a cuniculo, siue ab alterius generis fossa latent perfossionis inchoandae capiatur exordium. Sunt etiam metallici in aliqua spe, cumm uena transuersa primariam tantummodo secat.si praeterea uena, quae principalem oblique diffindit, nunquam ultra cani apparuerit, id uenae principalis latus, in quod ipsa uergit, siue dextrum fiue sinistrum sit, cauare oportet, ut certum scire possimus an illam rapuerit. Quod si post sex passus non extiterit, alterum ciuO dem uenae principalis latus fodere comucnit, ut plane cognoscamus an illam in priorem partem transtulerit nam domini uenae principalis saepe non minus utiliter fossionem instituere possunt ea parte, qua uena principalem diffindens rursus apparet, quam qua primo eam fecat. Domini uero uenae diffindentis ea rursus inuenta, ius suum quodam modo amumTum, recuperant. Vulgus aumt metallicorum fibras probat, quae ex septentrionibus procedcri tes, se cum uena principali iungunt: contra improbant eas, quae prodeumt ex mcridic, dicitque has multum nocere uenae principali, illas prodeste: sed equidem neutras praetermitti a. metallicis & negligi debere cenfeo: atque ut libro tertio ostendi experimentum non comsentire his, qui fic de uenis ccnfent, ita nunc etiam supponerem exempla uniuscuiufque fibrae a uulgo reiectae, auibus eius bonitatem probarem, nisi feirem ea posteritati parum aut nihil prodesse posse. Verum si nullae fibrae uel uenae fossoribus apparuerint in tecto uel in fundamento uenae principalis, nec alioqui multa materia praestans reliquae coagmentata fuerit, operae precium non est alterius putei fodiendi laborem fufeiperemcc ibi puteus fodiendus est ubi uena diuidituri in partes duas uel tres, nisi satis signi fit eas partes paulo post inter se coniungi & consociari posse: quin etiam malum signum est uenam metallo diuitem huc &