Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. III, 1973 – BEIC 1724974.djvu/117

E Wikisource
Haec pagina emendata est
ELEMENTA


A. Quo scribendo sim brevis atque dilucidus, has praeposuisse diffinitiones iuvet sumptas ex mathematicis.

1. Punctum dicunt esse quod nullas queat in partes dividi.

2. Lineam fieri dicunt puncto in oblongum deducto. Erit igitur lineae prolixitas divisibilis, latitudo autem omnino erit indivisibilis.

3. Superficiem esse dicunt veluti si lineae latitudinem extendas, ex quo fiet ut eius longitudo atque item latitudo possit dividi, sed profunditas non aderit.

4. Corpus autem id esse statuunt, cuius et longitudo et latitudo et profunditas est divisibilis.


B. Haec igitur dixere veteres. Nos ista subiungemus.

1. Corpus appello id quod opertum superficie sub aspectu et lumine possit perspici.

2. Superficiem appello corpbris extremam cutem quam diffiniat limbus.

3. Limbum appello cuiusque visae superficiei extremum ambitum, cuius terminatio sit discrimen.

4. Discrimen, quod ex capillorum similitudine duximus, ea est finitio superficierum qua altera ab altera secernatur, ducta a punctis conterminalibus.