Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. III, 1973 – BEIC 1724974.djvu/129

E Wikisource
Haec pagina emendata est
127
elementa

5. Inscribere comminutam rectilineam angularem in altera comminuta istiusmodi.

6. Punctum commensuratum extra comminutam rectilineam angularem adnotare.

7. Comminutam angularem rectilineam et comparem altera istiusmodi circumcludere.

8. Scribere aream persimilem superficiei comminutae angulari rectilineae, sed quota sui parte maiorem.

9. Aream describere comminutam angularem rectilineam quota sui parte minorem.

10. In data proportionali et comminuta angulari rectilinea maiore punctum adnotare commensuratum; et in data proportionali minore comminuta angulari rectilinea punctum commensuratum adnotare.

11. In quavelis proportionali alteram eiusmodi inscribere.

12. Quamvelis proportionalem altera istiusmodi circumcludere.


L. Hactenus quae circa comminutas rectilineas; n une quae circa comminutas flexilineas. Idem erit eruditionis ordo in comminutis flexilineis angularibus qui fuit in rectilineis; nam ab illis istae deducuntur. Aliqua tamen referentur, quae angularibus flexilineis conferant. I. Datam circuii partem comminutam intra rectangulam concentricam describere.

2. Circularem aream comminutam intra rectangulam concentricam scribere.

3. Comminutam aream circularem intra qualemcumque dederis aream angularem exscribere. (5)

4. Aream concentricam angularem circumcludere comminuta circulari. (3)

5. Circumcludere aream angularem comminutam area circulari comminuta. (4)

6. Intra circularem comminutam punctum commensuratum adnotare.

7. Intra comminutam aream circularem alteram comminutam circularem inscribere. (8)