Jump to content

Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/118

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ELEGIARUM LIB. I. ELEG. L


Seu vetus in trivio florea serta[1] lapis:
Et quodcunque mihi pomum novus educat annus[2],
Libatum agricolae ponitur ante deo[3];
 15Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona[4]
Spicea, quae templi pendeat ante fores;
Pomosisque ruber[5] custos ponatur in hortis,

    defixus, quae Brouckhusii explicatio est, sed in loco deserto h. e. infrequente positus; Propert. I, xx, 36: «Roscida desertis poma sub arboribus» Moschus, III, vers. 21: οὐκ ἔτ’ ἐρημαίῃσιν ὑπὸ δρυσὶν ἥμενος ᾄδει, Huschk.

  1. Florea serta Codex Paris. exhibet florida: Brouckh. docet florea dici quae ex floribus fiunt aut contexuntur: in floridis autem videtur esse translatio quaedam quae jucunditatem significet, et pulchritudinem atque amabilitatem; idque magna exemplorum copia demonstrat.
  2. Novum anni tempus, sc. sive autumnale sive aestivum, quod poma nascentia temperie sua fovet. Hoc enim est educat vel simpliciter profert, gignit, ut in lusibus, 31: «Betasve quantas hortus educat nullus». Annum vocabant quamlibet anni partem, addito epitheto discretionis gratia. Heyn.
  3. Codex Paris. cum editione ann. 1472 et aliis codicibus MSS, exhibet ante deum. Muretus correxit ponitur ante deo. Inerat codici Colotii agricolam...deum, quod in excerptis Antonini Pocchi legebatur. Alii agricolas...deos maluerunt, in quibus Barthius, et Joann. Pricaeus qui et interpretes hoc non advertisse indignatur. Brouckh - Absolute ita dictum deum agricolam vix alium esse putat Heyn. quam Priapum; Brouckh. et Heinsius Vertumnum intelligunt, Bach. Silvanum, quem etiam hoc loco J. H. Voss. veneratur; sed Vulpius, cujus in sententiam eundum censuimus , quemcunque agriculturae praesidem hic designari, existimat.
  4. Videntur et alii dii rurationis praesides coronas spiceas gestasse ; aperte hoc testatur noster poeta in fine hujus libri, El. x, vs. 22. Hic non agitur de corona quae crines redimeret, sequitur enim statim quae tempii pendeat ante fores. Brouckh. — Eodem sensu Propert. IV, ix, 29: « Omnibus, heu! portis pendent mea noxia vota. » Hic autem templi appellatione poeta sacellum designat; ut in Elegia x, vers. 20:Stabat in exigua ligneus aede deus.
  5. Ruber dicitur quia minio pictus ; notum ex lusibus. Heyn. — Lambinus donatur legebat in Horat. lib. I, Satyr. viii, vers. 3, et Lucas quoque Fruterius, Epist. 5, adsentiente Livinejo. — Sed poni dicitur Priapus verbo proprio , quod sedem notat certam ac stabilem, ubi ille perdius et pernox excubias agat contra fures, tam volantes quam ambulantes. Sic ipse de se praedicat : « Parum est Misellus fixerim quod hic sedem, Agente terra per caniculam rimas, Siticulosam sustinens die aestatem; Parum quod imos perluunt sinus imbres, Et in capillos grandines cadunt nostros, Rigetque dura barba vincta crystallo;